Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXVI De Abbate sancti Pantaleonis in Colonia, qui fratri carnali pecuniam ecclesiae suae tribuens depauperavit1219.

In monasterio sancti Pantaleonis in Colonia Abbas quidam fuit, fratrem habens carnalem1220 eiusdem civitatis civem. Quem carnaliter diligens, saepe pecuniam monasteri illi occulte largiebatur. Quam propriae substantiae admiscens, et in ea negotians, quocunque perrexit, semper cum damno rediit. Factaque est ei, licet non adverteret, monasterii pecunia tanquam ignis, et substantia propria quasi stipula1221. Et cum esset in mercationibus satis gnarus, atque circumspectior ceteris suis sodalibus, illorum prosperitatem suumque dispendium mirari non sufficiebat. Compassus eius infelicitati Abbas, cum semper ei daret, et ille non proficeret, imo semper minus haberet, tandem ad paupertatem devenit. Cui Abbas: Quid est quod agis, frater1222? Quare tam viliter consumis substantiam tuam ad confusionem tuam atque meam? Respondit ille: Valde parce vivo, mercatum meum diligentissime custodio, et quid sit quod circa me agitur, penitus ignoro. Tandem in se reversus, venit ad sacerdotem, ei omnia circa se gesta aperiens per confessionem. Cui dixit sacerdos: Utere consiliis meis, et cito dives eris. Pecunia fratris tui furtum est, et ipsa substantiam tuam devoravit. De cetero nihil recipias ab eo, et de modico, quod adhuc superest, negotiare, videbisque manum Domini bonam super te1223. Quicquid autem lucratus fueris, medietatem fratri tuo reddes, de reliquo tu vives, et hoc tamdiu facies, donec omnem pecuniam monasterii tibi datam illi restituas. Mira clementia Dei. Obediens homo confessoris sui consilio, in brevi adeo ditatus est, ut et ipse abundaret et fratri recepta restitueret. Cui cum Abbas diceret: Unde tibi istae divitiae, frater? respondit : Quamdiu substantiam fratrum tuorum recepi, semper pauper et miser fui, et tu graviter peccasti, non tua mihi largiendo, ego vero aliena recipiendo. Ex quo enim1224 de his poenitui, et furtum abhorrui, benedicente Domino abundavi. Ecce quantum valeat consilium bonum in confessione. Simile aliquid legitur in Vitaspatrum. Dicam tibi adhuc exemplum, quod mihi retulit Hermannus Decanus Bonnensis, asserens se audisse a sacerdote cui contigit.

Notes:
  • 1219 id est, ad paupertatem redegit, scilicet fratrem.
  • 1220 carnalem add BC.
  • 1221 Isai. 47, 14.
  • 1222 ADP frater, quod agis.
  • 1223 Esdr. 1, 7, 9. ADP super te boaam.
  • 1224 C auteur.
Indexed exemplum: TE017969
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para