Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XXXVIII* De muliere iracunda, quae propter confessionem sancto Malachiae factam spiritum meruit mansuetudinis.


MONACHUS: In Vita sancti Malachiae Hiberniensis Episcopi, qui nostris fuit temporibus, beatus Bernardus Abbas Claraevallis scribit, mulierem quandam ita fuisse iracundam, ut animi eius furorem non vicini, non cognati, nec quidem ipsi filii ipsius1230 possent sustinere. Ad sanctum Malachiam illam ducentes, et querimoniam de ea facientes, ut eius misereretur deprecantur. Hortatur vir sanctus miseram ad confessionem. Paret illa. Iniungit poenitentiam, orat Deum, ut impatienti tribuat patientiam. Et ecce facta est super eam mutatio dexterae Excelsi1231. Tantam ab illa hora patientiam et tranquillitatem propter confessoris sui merita Dominus tribuit, ut quae prius omnes exasperare solita fuit, nullis damnis, sive contumeliis, deinceps1232 turbari posset. Item quod quidam ex sola Dei misericordia in confessione conterantur, dictum est in secunda distinctione capitulo secundo, de monacho apostata, qui duo millia annorum elegit in purgatorio.
NOVICIUS: Quia tam multiplex est fructus confessionis, videtur mihi iustum, ut hi qui alios debent mundare, et ipsi sint mundi et sancti.
MONACHUS: Ausculta.

Notes:
  • 1230 CP eius.
  • 1231 Psal. 76, 11.
  • 1232 BC deinde.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para