Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM IV* De sacerdote, qui pro illusione nocturna psalmum in confessione iniunctum negligens, in locis genitalibus punitus est.

Sacerdos quidam in domo nostra, sicut ab eius ore audivi, die quadam confessionem fecit de illusione nocturna. Iniunctus est ei psalmus unus pro satisfactione. Quem cum per oblivionem negligeret, eadem die, circa loca genitalia tantum coepit pruritum et ardorem sentire, ac si carni eius ardentes urticae essent appositae. Qui cum territus tactu exploraret quid esset, et nihil ibidem inveniret, recordatus est psalmi iniuncti et neglecti. Imputansque immissam poenam eidem transgressioni, psalmum dixit, et dolor conquievit. Confitens fugere debet oblivionem. Audi aliud exemplum.

Indexed exemplum: TE017924
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para