Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XL De sacerdote avaro, qui duobus sibi conitentibus, uni pro incontinentia, alteri pro continentia, eandem iniunxit poenitentiam.

Juxta Susaciam, quae est civitas Dioecesis Coloniensis, sacerdos quidam parochiam regit, Hegennairdus nomine, satis quidem in literatura exercitatus, sed modicum timoratus1234. Ad hunc quidam ex parochianis suis venit tempore Quadragesimae, inter cetera confitens quod per illos1235 sacros dies frena laxasset incontinentiae. Quem cum dure satis corripuisset sacerdos, dicens, sacrum illud tempus deputatum esse orationibus, ieiuniis, continentiae1236 ceterisque operibus misericordiae, adiecit: Iniungo tibi pro satisfactione huius peccati, ut des mihi decem et octo denarios ad totidem missas decantandas ad diluendum1237 culpam incontinentiae tuae. Ille vero dare spopondit1238. Quo recedente, et alio ad confessionem accedente, dum eum de statu suo interrogasset, et1239 quia per totam Quadragesimam continens esset intellexisset1240, ait: Valde male fecisti, tempore tanto ab uxore tua te cohibendo. Prolem illa poterat1241 de te concepisse, quam per tuam continentiam exclusisti. Territus homo, sicut mos est simplicibus, cum ab eo consilium quaereret pro tali delicto, respondit confessor: Tu mihi dabis decem et octo denarios, et ego totidem missis Deum pro te placabo. Et ipse1242 promisit, quod certo tempore daret ei1243 pecuniam. Post paucos dies nutu Dei contigit, ut illi duo homines simul cum saccis singulis pergerent ad forum, et saccus equi unius ob dispendium viae caderet in lutum. Accurrente altero1244 ut socium iuvaret, iratus ille clamavit: Diabolus remuneret nostrum sacerdotem, quia propter ipsum hunc tolero laborem. Sciscitante illo causam, respondit: Ego ei confessus sum meam incontinentiam, et ipse mihi huiusmodi iniunxit poenitentiam1245, unde nunc ante tempus compellor annonam meam vendere, et pecuniam postulatam1246 deferre. Ad quod alter respondit: Quid est quod audio? Ego illi contrarium sum confessus, et tamen simili poena mulctatus. Scias me ob eandem necessitatem modo1247 ad forum venire. Certe male sacerdotati sumus1248. Intrantesque civitatem, accusaverunt illum apud Decanum et canonicos sancti Patrocli, magnam ei facientes confusionem. Ecce si aliquid timoris Dei esset in hoc sacerdote, nequaquam avaritiae suae consulens tam horrenda praesumsisset, maxime in confessione. Non iste fecit, sicut sacerdos, de quo supra dictum est capitulo tricesimo quinto, qui pecuniam in terga1249 nolentis poenitere proiecit1250.
NOVICIUS: Puto quod multum detestetur in sacerdotibus avaritiam Dominus.

Notes:
  • 1234 C In Episcopatu Coloniensi, sicut ex cuiusdam relatione didici, sacerdos quidam manebat parochiam regens, vir satis literatus.
  • 1235 B inter hos.
  • 1236 continentiae om C.
  • 1237 C diluendam.
  • 1238 C spopondit. dare.
  • 1239 et om B.
  • 1240 C cognovisset.
  • 1241 C poterat illa prolem.
  • 1242 ipse om B.
  • 1243 C ei daret.
  • 1244 C illo.
  • 1245 C poenitentiam iniunxit.
  • 1246 B postulatam pecuniam.
  • 1247 modo om B.
  • 1248 pr C sacerdoti confessi sumus.
  • 1249 C tergo.
  • 1250 B pecuniam proiecit in terga nolentis confiteri.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para