Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLI De avaritia et luxuria sacerdotum.


MONACHUS: De hoc non meam, sed ipsius Domini sententiam audias per os Jeremiae Prophetae: Extendam, inquit, manus meas super habitatores terrae; a minimo usque ad maximum, omnes student avaritiae; et a propheta usque ad sacerdotam, omnes faciunt dolum1251. Item per Ezechielem: Propter pugillum hordei, et fragmen panis violabant me ad populum meum, ut interficiant animas, quae non moriuntur, et vivificent, quae non vivunt1252.
NOVICIUS: Sicut audivi, quidam confessores pro uno gallinacio1253 et vini sextario multorum poenam peccatorum1254 vel relaxant vel dissimulant. MQNACHUS: Idcirco eis per Ozee dicitur: Peccata populi mei comederunt1255. Et hoc scias, quod non solum vitium avaritiae, sed etiam vitium luxuriae in sacerdotibus reprehendat Dominus, dicens per Prophetam: Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae1256. Samaria interpretatur custodia, habitatores Samariae sacerdotes sunt, qui semper in sui et aliorum sibi commissorum custodia manere debent. Hi vaccas Bethaven colunt, dum luxuriose vivunt. Horum domus inutilis est, quia hoc Bethaven interpretatur. Vaccae, quae animalia sunt lasciva, luxuriam designant, sive ipsas sacerdotum concubinas, quas heu multi hodie sine timore colunt. Quanta mala mali sacerdotes Deum non timentes braxent1257 in confessionibus, plurimis exemplis tibi possem ostendere, sed parcendum est ordini, parcendum sexui, parcendum religioni. Unum tamen tibi dicam ex remoto, quod quidam mihi sacerdos recitavit.

Notes:
  • 1251 Jerem. 6, 12. 13.
  • 1252 Ezech. 13, 19.
  • 1253 sic libri.
  • 1254 BC peccatorum poenam.
  • 1255 Ose. 4, 8.
  • 1256 Ose. 10, 5.
  • 1257 braxare dictum pro conficere; proprie valet cerevisiam coquere, Gallice brasser.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para