Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLIII De matrona, quae confessorem suum ad libidinem incitavit.


MONACHUS: Dum1260 quaedam matrona nobilis cum quodam Abbate ordinis nostri sub typo confessionis de secretis conscientiae suae loqueretur, dixit se in eius amore graviter succensam. Ille, sicut sacerdos iustus ac timens Deum, cor suum signavit, male ad se conversam verbis quibus potuit avertit, dicens se monachum esse, senem, pannosum ac neglectum. Et sicut ipse dixit cuidam monacho, qui mihi recitavit, femina eadem tam praeclara1261 fuit, et tam potens, ut si essem, inquit, in saeculo, sicut aliquando fui, nunquam illi de tali re nec in minimo verbo facere auderem mentionem. Cernis, inquit, quomodo nobis iam mortuis saeculo diabolus insidietur? Fuerat enim idem Abbas ante conversionem miles in amis strenuus, pulcher, satisque nominatus; et si vis scire, ipse erat dominus Karolus Abbas Vilariensis.
NOVICIUS: Vtinam haberent omnes confessores timorem Domini, ut vir iste.
MONACHUS: Non solum necessarius est eis timor Domini, quo se a peccato custodiant, sed etiam prudentia, per quam inter peccata discernant, ut cum clave potentiae in usu habeant clavem scientiae, ut sciant differentiam inter scabiem et lepram, id est, inter veniale et mortale; item inter lepram et1262 lepram, id est, inter mortale et criminale, quia peccata peccatis sunt graviora, sive venialia sint, sive mortalia; et secundum hoc satisfactio debet extendi, et de scabie sive lepra iudicari.

Notes:
  • 1260 ACD cum.
  • 1261 BCP clara.
  • 1262 AD et non. Homil. III. p. 91: « lepra mortale peccatum est. Diversas species in Levitico distinguuntur leprae, per quas varia peccata animae figurantur. Lepra est idolatria, alia species periurium, tertia homicidium, quarta adulterium, et sic de ceteris. Quantum enim distat inter scabiem et lepram, tantum differt inter peccatum veniale et mortale. »
Indexed exemplum: TE017976
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para