Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLV Item de plebano, qui pluribus confiteri volentibus, generalem praedicens confessionem, omnibus eandem iniunxit poenitentiam.

Alius quidam plebanus, sicut audivi ab eius successore, hanc habebat consuetudinem, ut in Quadragesima confluentibus ad ecclesiam confessionis gratia parochianis suis, ipse sex vel octo simul duceret ante altare, et stola collis eorum imposita, Teutonice generalem eis praediceret confessionem, singula verba illis post eum iterantibus. Quibus omnibus similem atque eandem iniungens poenitentiam, simul abire praecepit. Sic faciebat omnibus, non considerans quid fecerint, quis plus, quisve minus peccaverit. Defuncto eo, cum quidam ex parochianis, vir grandaevus, et in saecularibus prudens, pro successore eius mitteret, postulans sacram communionem, eo quod infirmaretur usque ad mortem, veniens sacerdos dixit: Prius debetis facere confessionem. Respondit ille: Vos mihi eam facite. Notabat enim consuetudinem supradictam. Cumque sacerdos monendo illum instaret, commotus ille dixit: Certe, domine, nunquam mihi talia fecit praedecessor vester. Et cum negaret ei communionem, tandem in haec verba prorupit: Confiteor me peccasse in adulteriis, furtis, rapinis, homicidiis, periuriis, aliisque mutltis criminibus1265. Tunc sacerdos: Fecistis haec onmia? Respondit ille: Vere, domine, nihil horum commisi. Ex antiqua tantum consuetudine sic confitebatur. Et non poterat eum1266 inducere, ut peccata a se commissa confiteretur. Vides quales confessores, quales doctores, quales animarum rectores. Unde tanta negligentia, unde tam stulta iudicia, nisi ex divinae legis ignorantia? Vis nosse quantum prosint confitentibus confessores literati?
NOVICIUS: Volo et1267 desidero.

Notes:
  • 1265 P criminibus multis.
  • 1266 D eum ad hoc.
  • 1267 D et multum.
Indexed exemplum: TE017978
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para