Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLVI De muliere in confessione se iustifcante, cui prudens confessor ostendit plura mortalia peccata habere.


MONACHUS: Hermannus Decanus Bonnensis, quando plebanus fuit apud1268 sanctum Martinum in Colonia, venit ad eum mulier quaedam tempore quadragesimali peccata sua confiteri. Flectens coram eo genua, quicquid se boni meminerat commisisse, coepit enumerare, et cum Pharisaeo evangelico iustificare se, dicens: Domine, tot sextis feriis soleo per annum in pane et aqua ieiunare, eleemosynas meas dare, ecclesiam1269 frequentare, et multa in hunc modum. Cui plebanus dixit: Ad quid, domina, venistis? Numquid pro istis operibus vultis suscipere poenitentiam1270? Quare non dicitis peccata vestra? Respondente illa: Nihil mihi conscia sum; ait plebanus: Cuius estis officii? Respondit mulier: Ferrum vendere soleo. Ad quod ille: Soletis1271 aliquando minores ferri particulas in ligaturis maioribus intermiscere, ut sic totum simul vendatis? Dicente illa, soleo; rspondit:. Ecce hoc mortale peccatum est, quia dolus. Et adiecit: Soletis aliquando mentiri, iurare, periurare, aemulis vestris maledicere, aliis plus vendentibus invidere? Respondit illa1272, quia in talibus saepe excedo. Plebanus dixit: Et ista omnia peccata sunt mortalia, et nisi poenitentiam egeritis condignam, ocius ibitis in gehennam. Territa illa in verbis1273 eius, peccasse se recognovit, et quid de cetero confiteri deberet, didicit1274. Bene iste, utpote vir prudens et literatus, novit fodere parietem, et ostendere idola in corde mulieris depicta.
NOVICIUS: Quid est fodere parietem?
MONACHUS: De peccatis eorumque1275 circumstantiis interrogare confitentem. Verba sunt Ezechielis, et a sancto Gregorio plene et excellenter exposita1276. Cavere1277 debet confessor, ne sic incaute parietem, id est, confitentis conscientiam per interrogationem fodiat, ut eum peccare doceat.

Notes:
  • 1268 AP ad.
  • 1269 CP ecclesias, D et ecclesiam.
  • 1270 D poenitentiam suscipere.
  • 1271 C soletisne.
  • 1272 BC respondente illa.
  • 1273 VI, 2: in simplicitate eius motus.
  • 1274 C ibi didicit.
  • 1275 ABCPKR de peccatis, eiusque, D de peccato eiusque. Peccatorum circumstantiae sunt tempus, peccandi modus, et loca cum personis: Homil. IV. p. 22.
  • 1276 Ezech. 8, 8. Gregor. Regul. Pastor. II, 10.
  • 1277 D cavere tamen.
Indexed exemplum: TE017979
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para