Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLVIII De Abbate, qui alterum Abbatem suo exemplo provocavit ad confessionem.

Abbas quidam ordinis nostri scire volens conscientiam alterius cuiusdam Abbatis filii sui, sicut ab eius ore audivi, generalem illi de peccatis suis fecit confessionem. Deinde dixit: Domine Abbas, si vos aliquid vultis dicere, libenter1282 audiam. Verecundatus ille, confessus est ei versa vice peccata sua contra propositum, provocatus illius exemplo magis quam verbo. Non enim tenebatur ei confiteri.
NOVICIUS: Ut video, prudentia confessoribus satis est necessaria.
MONACHUS: Hoc amplius in subiecto probabis exemplo. Quod autem dicturus sum, didici a quodam venerabili sacerdote et1283 Priore ordinis Praemonstratensis.

Notes:
  • 1282 C ego libenter.
  • 1283 et om R.
Indexed exemplum: TE017981
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para