Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM XLIX Item de Abbate, qui cum monachis suis in vase ex industria carrnes comedens, eosdem ad confessionem suo provocavit exemplo.

Abbas quidam nigri ordinis, vir bonus et disciplinatus, monachos habebat satis mirabiles ac dissolutos. Die quadam quidam ex eis praeparaverant1284 sibi diversi generis carnes et vina delicata. Quibus cum uti non auderent in aliqua officina timore Abbatis, congregati sunt in vas vinarium maximum et vacuum, quod vulgo dicitur tunna1285, illuc deferentes praeparata. Dictum est Abbati, quod tales monachi in vase1286 tali convivium celebrarent. Qui statim cum magno moerore animi accurrens, et introspiciens, convivantium laetitiam sua praesentia convertit in tristitiam. Quos cum territos aspiceret, iocunditatem simulans, intravit ad illos, et ait: Eia fratres, voluistis sic sine me comedere et bibere? Non1287 hoc arbitror iustum. Credite mihi, ego vobiscum prandebo. Lavitque manus, cum illis comedens et bibens, exemplo tali territos confortans. Die sequenti, Priore tamen praemonito, et quid facere deberet instructo, Abbas1288 monachis illis praesentibus in Capitulo coram illo surgens, et veniam petens cum multa humilitate, tremorem ac timorem1289 simulans, in haec verba prorupit: Confiteor vobis, domine Prior, fratribusque meis universis, quod vitio gulae victus, ego peccator heri in absconso loco, et quasi furtive in vase vinario, contra praeceptum et regulam patris mei1290 sancti Benedicti, carnes manducavi. Statim residens, cum se inciperet praeparare ad disciplinam, Priore ne1291 hoc fieret prohibente, respondit: Sinite ut vapulem, quia melius est ut luam hic quam in futuro. Qui cum accepta disciplina, nec non et poenitentia, reversus fuisset in locum suum, praedicti monachi timentes ab eo proclamari, si dissimularent, ultro surgentes, eundem confessi sunt excessum. Quibus Abbas, a monacho ad hoc praeordinato, dari iussit bonas ac fortes disciplinas, durius illos corripiens, et ne unquam de cetero talia praesumerent, sub interminatione magnae vindictae praecipiens. Sicque prudens medicus, quos verbo minus emendare potuit, exemplo correxit.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Audi nunc exemplum, quod prudentia confessoris discretione temperanda sit.

Notes:
  • 1284 A praeparant, D praeparabant.
  • 1285 B tunna dicitur, C tonna dicitur.
  • 1286 B in tali loco et in vase, C tali in loco et vase.
  • 1287 C fratres, quod sic sine me voluistis comedere et bibere, non.
  • 1288 Abbas om ABD.
  • 1289 C timorem ac tremorem. IX, 10: tremens ac timens.
  • 1290 C nostri.
  • 1291 AP ut.
Indexed exemplum: TE017983
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para