Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM V De clerico Praemonstratense, qui sine confessione cuiusdarn venialis peccati commissi ad obsessum exiens, a daemone notatus est.

Canonicus quidam in Steinvelt ordinis Praemonstratensis, sicut mihi retulit Canonicus quidam Monasteriensis, valde laudabilis vitae fuit, quem quasi ad fugandum daemonem de obsesso Prior ad ostium monasterii secum eduxit. Quo viso, mox diabolus per os hominis clamavit: Ego quaedam de eo seio, propter quae eum non timeo. Non tamen permissus est eadem publicare, eo quod minima essent, ne viro sancto verecundiam inferret. Ille bene960 verbum intelligens, remordente conscientia intravit, culpam confessus rediit, et si daemon adhuc961 aliquid sciret inquisivit. Respondit daemon: Adhuc aliqua culpae vestigia apparent in te, eo quod non sit subsecutus stimulus, plagam virgarum intelligens. Iterum intravit iuvenis, iniunctam accepit disciplinam, reversusque, si sciret aliquid interrogavit. Respondente diabolo, per iudicium meum nil modo962 novi de te, satis aedificati sunt fratres.
NOVICIUS: Non modicum me perturbat963, quod inimicus in sancto viro post confessionem factam, aliquod deprehendere potuit signum peccati.
MONACHUS: Hoc Deus permisit ad eius bonum. Quanto quis perfectior, tanto pro sua culpa delenda esse debet sollicitior. Diseiplinam iniunctam, quam mox accipere potuit, maxime contra diabolum pugnaturus, differre non debuit. Nam in supradictis duobus, sacerdote scilicet et servo militis, quorum confessio neque debita fuit, neque aliqua adhuc exterior poenitentia subsecuta, diabolus nulla peccati vestigia deprehendere potuit.
NOVICIUS: Placet quod dicis, quia necessitas in causa fuit. Sed nosse vellem differentiam inter veram falsamque confessionem.
MONACHUS: Quanti ponderis confessio sit vera, et quam inefficax confessio sit ficta, per subiecta dignosces exempla.

Notes:
  • 960 bene add BC.
  • 961 adhuc habet C post sciret.
  • 962 BC modo nil.
  • 963 ADP turbat. * Homil. I. p. 105.
Indexed exemplum: TE017925
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para