Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM LII De plebano, qui usurarium et homicidam dulcibus verbis in confessione ad satisfactionem provexit.

Supradictus Decanus Bonnensis, cum tempore quodam1297 Quadragesimae sedens in ecclesia sancti Martini1298, in qua erat plebanus, audiret confessionem cuiusdam vetulae, vidit eminus contra se duos ex parochianis suis in fenestra sedere, et fabulis vacare. Ex quibus unus erat usurarius, alter vero homicida manifestus. Vetula recedente, cum accessisset ad eum confessionis gratia idem usurarius, ait illi plebanus: Amice, ego et tu hodie bene decipiemus diabolum. Tu tantum verbo tenus confitere peccata tua, voluntate peccandi1299 deposita, et acquiesce consilio meo, et ego tibi vitam aeternam promitto. Sic tibi temperabo poenitentiam, ut non fiat tibi onerosa. Bene noverat vitium, in quo1300 laborabat. Respondit ille: Si hoc quod promittitis mihi constaret, libens uterer consilio vestro1301. Et promisit ei. Qui cum confessus fuisset, et abiurata usura poenitentiam suscepisset, socio suo iam dicto homicidae occurrens, ait: Vere dulcissimum habemus sacerdotem; nam pietate verborum suorum ad poenitentiam me adduxit. Cuius exemplo ille provocatus, ad confessionem venit, et similia cires se pietatis sentiens1302 indicia, poenitentiam suscepit et explevit.
NOVICIUS: Ex multis, quae iam dicta sunt, considero, quod confessio multam requirat perfectionem, tam in confitente quam in confessore.
MONACHUS: De uno adhuc superest dicendum, per quod omnes confessoris virtutes consummantur, scilicet ut promtum et hilarem confiteri volentibus se exhibeat. De hoc habes exemplum in distinctione prima capitulo sexto, vbi angelus Domini Priori de Alna in specie monachi1303 improperavit, quod eundem monachum confiteri volentem, signo suspenderat. Si confessor ad hoc fuerit paratus, quantum placeat Deo, et quantum peccatoribus expediat, sequens sermo declarabit.

Notes:
  • 1297 quodam om B; mox P quadragesimali.
  • 1298 BC add Coloniae.
  • 1299 BC peccandi voluntate.
  • 1300 B quo ipse.
  • 1301 BCD promittis - tuo.
  • 1302 C sentiens pietatis.
  • 1303 BC monachi apparens. * Homil. III. p. 92.
Indexed exemplum: TE017986
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para