Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM LIII* De monacho Claraevallis, qui fratrum adiutus orationibus Priori conscientiam suam revelavit.

Ante hoc biennium, cum dominus Wilhelmus Abbas Claraevallis cum ceteris Abbatibus contra Galonem Cardinalem profectus fuisset Romam, quidam ex monachis eius cuidam ex confessoribus peccatum quoddam criminale confessus est. Cui ille1304 dixit: Bene te audio, bene consilium do, sed absolvere te non potero, quia confessio haec debita non est; consulo et rogo, ut confitearis Priori, qui potestatem habet. Illo respondente: Hoc nunquam faciam; confessor dolens ac fluctuans corde, tacita persona atque peccato, periculum confitentis domino Sigero Priori revelavit. Qui multum dolens, et de salute periclitantis cogitans, magni consilii angelum cum lacrimis invocavit. Eodem tempore, cum conversus quidam ex eis perversus multa furaretur, Prior Dei nutu, nacta occasione, in Capitulo monachorum vitio1305 furti exprobrans, hoc adiecit: Si forte aliquis est inter vos1306, cauteriatam habens conscientiam1307, ita ut non possit eam suo praelato aperire, pro tali tribus diebus tales vobis iniungo orationes. Omnibus orantibus, cuidam iuveni sacerdoti, nomine Wilhelmo, in vigilia Omnium Sanctorum cum lacrimis oranti, vox divina respondit: Monacho pro quo oras, confessio sua, quia debita non fuit, nihil profuit; sed dic Priori, ut cras, dicta prima, post missam ante Capitulum stet; ipse enim ad eum veniet. Sicque factum est. Exhibente se Priore coram Capitulo, ecce monachus venit, signumque confessionis Priori faciens, cum eo intravit, et facta confessione cum multo gemitu ac lacrimis poenitentiam condignam suscepit1308.

Notes:
  • 1304 ille om ADP.
  • 1305 R vitium. I, 6 p. 14: « ut ex ipso facto illius negligentiae exprobraret. »
  • 1306 ABD nos.
  • 1307 Tim. I, 4, 2.
  • 1308 AD recepit.
Indexed exemplum: TE017987
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para