Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM VI* De virgine, quam daemon in specie viri procabatur; item de viro, cui idem daemon peccata ficte confessa obiecit; et de puella, cuius devirginationem prodidit.

Tempore illo, quo Scholasticus Coloniensis Oliverus crucem praedicavit in partibus Brabantiae, sicut mihi narravit Bernardus monachus noster, tunc eius collega in praedicatione, fuit ibi puella quaedam964 religiosa, et voto virginitatis gloriosa, orta de Nivella. Invidens diabolus tantae virtuti, in specie viri admodum pulchri satisque decenter vestiti apparens virgini, coepit illam verbis amatoriis sollicitare, clenodia offerre, laudare coniugii fecunditatem, virginitatis vituperare sterilitatem. Cui virgo, nesciens quis esset, respondit: Virum ducere non propono, Christi amore965 nuptias carnales postpono et contemno. Cumque lascivus ille spiritus nimis esset ei importunus966, in diversis locis ad illam veniens, sciens puella multas esse virgines se pulchriores, nobiliores atque ditiores, coepit amatorem phantasticum habere suspectum, ita ut ei diceret: Bone domine, quis vel unde estis, quod tanto mihi desiderio copulari affectatis? Cumque ille invitus se proderet, et virgo tanto propensius instant, tandem daemon necessitate compulsus, confessus est dicens: Ego sum diabolus. Ad quod verbum illa expavescens, respondit: Ut quid ergo exigis967 carnale coniugium, quod naturae tuae dignoscitur esse contrarium? At968 Ille: Tu tantum mihi consenti, nihil aliud a te nisi copulae consensum requiro. Ad quod puella respondit: Modo omnino tibi969 contradico; fugans illum sanctae crucis signaculo. Veniensque ad sacerdotem, revelavit illi daemonis insidias; a quo satis edocta, ne maligno consentiret, reversa est in domum suam. Daemon vero post confessionem eam omnino non deserens, de remoto tamen970 alloquens, in tantum illam vexavit, ut quaslibet immunditias in eius scutellam mitteret cum manducaret. Unde et mulierum custodiae ei adhibitae sunt. In quacunque domo illa fuit, illic daemon responsa dedit. Ab omnibus quidem audiebatur, sed a sola puella videbatur. Eratque tam nequam idem spiritus, ut praesentium peccata detegeret, crimina improperaret, nec aliquod peccatum eum lateret, nisi quod vera confessio tegeret. Ostendit et alia signa nequitiae suae. Stercora, ollasque confractas fimo plenas, super confluentes spargebat. Dixerunt ei quidam: Nosti, o diabole, Dominicam orationem? Respondente illo, optime scio, rogatus est illam dicere. Et ait: Pater noster, qui es in coelum, nomen tuum, fiat voluntas et in terra, panem nostrum quotidianes da nobis hodie, sed libera nos a malo. Et cum plures in eadem oratione fecisset971 saltus atque barbarismos, cachinnando subiunxit: Ecce sic vos laici dicere soletis orationem vestram. Requisitus etiam de symbolo, dixit se bene et optime scire, sic incipiens: Credo Deum Patrem omnipotentem. Cui cum quidam dicerent: Dicere debes, Credo in Deum; illeque subiungeret: Credo Deo; viri literati, qui tunc erant praesentes, diaboli verbum notantes, et vim accusativi intelligentes, institerunt ut diceret, Credo in Deum. Et non poterant eum ad hoc inducere.
NOVICIUS: Vellem et ego scire, quid sit Credere in Deum.
MONACHUS: Credere in Deum, est per dilectionem ire in Deum. Unde Salvator ait: Omnis qui vivit, et credit in me, habet vitam aeternam972. Daemon, sicut dicit Apostolus Jacobus, credit et contremiscit973, sed non diligit. Credit Deum esse, credit verba eius vera esse, sed non credit in eum, quia non diligit eum974. Salutationem vero angelicam idem daemon incipere non potuit, cum tamen se illam scire profiteretur.
NOVICIUS: Cum dignior sit oratio Dominica salutatione angelica, miror cur permissus sit dicere illam, et non istam.
MONACHUS: Voluit hoc fieri Dominus, tum propter honorem matris, tum propter eminentiam sacramenti suae incarnations. Quantae virtutis sit eadem salutatio, per quam initiata est humani generis redemtio, ex sequentibus plenius agnosces. Interrogatus idem daemon, cur ita raucam haberet vocem, respondit: Quia semper ardeo. Dicebat eadem puella, quia quotiens veniebat ad me, cavit ne eum vivere possem a dorso.
NOVICIUS: Miror quare hoc fecerit?
MONACHUS: Daemones, sicut intellexi ex alia quadam visione, posteriora non habent. Unde quidam daemon puellae cuidam apparens frequentius, cum ab ea divertens semper retrocederet, interrogatus cur hoc faceret, respondit: Licet corpora humana nobis assumamus, dorsa tamen non habemus.
NOVICIUS: Exspecto exemplum, per quod fictae veraeque confessionis differentiam cognoscam.
MONACHUS: Hoc in promtu est. Fuit in vicino vir quidam, qui supradictum daemonem audire nimis desiderans, propter turpia quaedam quae commiserat peccata, appropinquare non audebat, timens sibi illa coram omnibus improperari. Et veniens ad sacerdotem, confessus est universa, voluntate tamen peccandi retenta. Factusque ex eadem confessione securior, ad domum venit. Mira res. Mox ut limen attigit, et introspexit, daemon in acre clamavit: Amice, veni huc, veni, certe bene te dealbasti. Et statim coram omnibus omnia eius peccata turpia, licet confessa, prodidit, in tantum illum confundens, ut eadem hora esse975 voluisset in ortu solis. Tristis effectus, et conscientia accusante in se reversus, ad sacerdotem rediit, quae gesta sunt retulit, confessionem iteravit, et quia de reliquo emendatius vivere vellet, de corde pollicitus est Deo et sacerdoti. Tunc sacerdos: Modo, inquit, revertere securus, non te confundet amplius. Et fecit sic. Intrante eo domum, quidam ex circumsedentibus daemoni dixerunt: Ecce amicus tuus iterum venit. Quibus ille respondit: Quis est? Ille, inquiunt, cui paulo ante tam turpia peccata improperasti. Respondit daemon: Ego nihil illi improperavi, neque aliquid de eo novi mali976. Et mirati sunt977 daemonem mentitum fuisse, hi qui hominis ignoraverunt confessionem. Sicque per virtutem confessionis ille evasit notam maximae confusionis. In eadem domo matrona quaedam cum ceteris sedebat, filiam iuvenculam, sicut mos est matribus, sub pallio tenens. Quae cum daemonem, nescio in quo provocasset, clamavit ille: Putas filiam tuam sub tuo mantello sedentem virginem esse? Vae tibi, male eam custodisti. Dicente muliere, mentiris; respondit ille: Nequaquam mentior. Si non credis, interroga Petronillam; illa bene dicet tibi978 veritatem. Erat enim eadem Petronilla mulier quaedam stupri puellae conscia. His verbis auditis, mater filiam a se repulit cum indignatione dicens: Recede a me, immunda, nunquam aliquid tibi boni continget ex parte mea. Illa bene sibi979 conscia, simulatis lacrimis egressa est eiulans, daemonem mentitum fuisse affirmans. Inspirataque a Deo ad vicinum cucurrit sacerdotem980, commissum peccatum confessa est, et quia nunquam de cetero carnem suam illicite coinquinaret promisit. Tunc a sacerdote suasa, et quid dicere deberet diligenter edocta, reversa est ad matrem, quae nondum recesserat a loco. Dixitque illi: Vere mater, multum peccasti981, sine causa tam graviter me confundendo, et tam immisericorditer repellendo, propter verba daemonis huius, qui totus mendax est, et pater eius982. Coepitque lacrimari. Commota mater tam ex verbis quam ex lacrimis filiae, dixit ad. Daemonem: Dic, inique, ut quid tale crimen imposuisti filiae meae? Respondit ille: Quid enim mali locutus sum de filia tua. Bona est et munda; nihil de ea mali vel novi vel dixi983. Sicque puella, sicut vir supradictus, per beneficium confessionis liberata a suspicione fornicationis, ad matris gratiam reducta est.
NOVICIUS: Quid est quod diabolus puellae stuprum ante confessionem novit, et984 Petronillam stupri consciam nominavit, virum vero stupri auctorem non expressit?
MONACHUS: Satis puto de peccato ilium egisse poenitentiam, per quam diabolo culpae subtraxerat notitiam.
NOVICIUS: Placet quod dicis. Sed recordor adhuc supradictae virginis de Nivella, et non desino mirari, quod daemon, cum spiritus sit, copulam carnalem contra suam985 naturam concupiscat et requirat.
MONACHUS: Non mirum quod daemones feminas procantur; sed quod illis commiscentur mirabile est valde.
NOVICIUS: Meministi hoc986 unquam contigisse?
MONACHUS: Et memini et legi, et ut feminae cautae reddantur, quae forte haec quae dicturus sum legent vel audient, diversa quae nostris contigerunt temporibus exempla replicabo. Quae ut maiorem habeant firmitatem, prius unum, quod in Miraculis sancti Bernardi legitur987, breviter praemittam.

Notes:
  • 964 BC quaedam puella; paulo post et om iidem.
  • 965 AP amori.
  • 966 B ei esset importunus, C ei importunus esset.
  • 967 B exigis a me.
  • 968 AC ait.
  • 969 BC tibi omnino.
  • 970 A tantum.
  • 971 B in eadem fecisset oratione, C fecisset in eadem oratione.
  • 972 Johan. 11, 26.
  • 973 Jac. 2, 19.
  • 974 Homil II. p. 109: « usque hodie per ora praedicatorum de peccato incredulitatis arguitur mundus. Ut enim taceam de infidelibus, non omnes Christiani, imo respectu multitudinis, pauci credunt in Christum. Credunt Christum esse filium Dei, natum de virgine, passum, resurrexisse a mortuis, et si qua alia de illo sunt credenda. Credunt etiam Christo, id est, Evangelio eius, scientes esse vera quaecunque dixit, egit vel promisit; sed non credunt in Christum. Credere in Christum, est fide et caritate ire in ipsum. Non qui credit Christum, vel Christo, sed qui credit in Christum, habet vitam aeternam. »
  • 975 B fuisse.
  • 976 B de eo mali novi. C mali de eo novi.
  • 977 ABCDPK aestimati sunt, R aestimarunt. Scribendo mirati sunt, genuinam lectionem me restituisse arbitror.
  • 978 BC tibi bene dicet.
  • 979 BC sibi bene.
  • 980 BC sacerdotem cucurrit.
  • 981 ABDP peccastis.
  • 982 Johan. 8, 44.
  • 983 ADP nihil de ea mali novi vel dixi, C nihil mali de ea vel dixi vel novi.
  • 984 et om BC.
  • 985 B sui, ut IV, 39.
  • 986 D haec.
  • 987 Vit. S. Bernard. II, 6. p. 834 sq.
Indexed exemplum: TE017931, TE017926, TE017927
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para