Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM VII Exemplum de miraculis sancti Bernardi Abbatis, qui incubum daemonem a muliere fugavit.

Mulier quaedam in regione Manneti988 a quodam petulante daemone sex annis, habito eius consensu, incredibili libidine vexata est. Apparuerat ei in specie valde989 pulchri militis, et saepe abutebatur ea invisibiliter, marito eius in eodem lecto cubante, lascivus ille spiritus. Quae anno septimo timore correpta est990. Veniente in praedictam civitatem sancto Bernardo Claraevallis Abbate991, misera mulier ad pedes eius corruit, passionem horribilem et ludificationem diabolicam cum multis lacrimis confessa, succurri sibi flagitavit. A quo consolata, et quid facere deberet edocta, post confessionem diabolus ad illam accedere non potuit, sed tamen992 verbis terruit, et quia post Abbatis discessum ad eius supplicia reverteretur, acerrime minabatur; ita ut qui fuerat amator, crudelissimus fieret persecutor. Haec cum sancto indicasset, proxima die Dominica, cum duobus Episcopis, accensis candelis, cum omnium fidelium qui erant in ecclesia subscriptione, anathematizavit fornicatorem spiritum, auctoritate Christi tam ad illam quam ad omnes993 mulieres ei deinceps interdicens accessum. Exstinctis vero illis sacramentalibus luminaribus, tota virtus daemonis exstincta est, et mulier post generalem confessionem peccatorum suorum communicans, plene liberata est. Haec nostris temporibus contigerunt.
NOVICIUS: Stupenda sunt ista.
MONACHUS: Audi adhuc alia exempla his994 pene simillima, multo tamen recentiora.

Notes:
  • 988 A Mamneti, R Nanneti. Intelligit auctor urbem quae hodie Nantes dicitur.
  • 989 valde add ABD.
  • 990 est add B.
  • 991 BD Abbate Claraevallis.
  • 992 BC tantum; mox AD verbis eam terruit.
  • 993 R omnes alias.
  • 994 forte huic.
Indexed exemplum: TE017932
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para