Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM VIII De filia Arnoldi sacerdotis, quam daemon corrupit.

Bonnae in parochia sancti Remigii ante paucos annos sacerdos quidam fuit, Arnoldus nomine, filiam habens speciosam. Quam nimis diligens, quia pulchra erat, propter iuvenes, et995 maxime canonicos Bonnenses, ei custodiam tantam adhibuit, ut quotiens de domo exiret, in solario domus illam996 clauderet. Die quadam apparens ei diabolus in specie viri, coepit animum eius in amorem suum intus suggestione lalenti, foris locutione blandienti, inclinare. Quid plura? Persuasa misera, et corrupta, saepius postea daemoni ad suam perniciem consensit. Una dierum sacerdos solarium ascendens, filiam gementem flentemque invenit; a qua causam doloris vix extorquere potuit. Confessa est patri, quod delusa esset a daemone et oppressa, ideoque se merito dolere. Quae etiam ita dementata est, et a sensu alienata, tum ex dolore, tum ex diabolica operatione, ut vermiculos, quos de sinu colligebat, in os mitteret et masticaret. Tristis effectus pater, misit iliam trans Rhenum997, sperans eam ex mutatione aeris aliquid posse meliorari, et ob fluminis interpositionem ab incubo daemone liberari. Transmissa puella, apparuit daemon sacerdoti, apertis ei vocibus dicens: Male sacerdos, quare abstulisti mihi uxorem meam? Malo tuo hoc fecisti. Et mox trusit eum in pectore tam valide, ut sanguinem vomens, tertia die moreretur. Huius rei testis est Abbas noster, testis etiam Gerardus monachus noster, aliquando Bonnensis Scholasticus, quibus res bene innotuit.

Notes:
  • 995 et om C.
  • 996 D in solario eam, B in solario domus ipsam.
  • 997 ABCP flumen Rhenum.
Indexed exemplum: TE017933
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para