Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO TERTIA. DE CONFESSIONE

CAPITULUM IX Item de muliere in Briseke, quae moriens confessa est, se sex annis cum daemone incubo peccasse.

In villa Briseke, quae vicina est castro Rinecke998, sicut mihi narravit Arnoldus monachus noster, qui, tunc temporis rem gestam intellexit, ante hos annos duodecim mulier quaedam fuit, quam daemon quidam, eo quo praedictum est modo, corrupit. Sedente ea die quadam in taberna, cordis coepit defectum sentire. Timensque adesse mortem, vocari sibi celerius petivit sacerdotem. Cui cum daemonis ludificationem et horrendam illam qua septem annis laboraverat commixtionem dixisset, lingua deficiente in ipsa confessione spiritum efflavit. Quae cum incredibili libidine a libidinis auctore vexaretur, nunquam alicui dicere voluit, vel potins ausa non fuit, vel, quod credibilius est, in illius amore delectabatur.
NOVICIUS: Si daemones talia, cum eis permissum fuerit, facere possunt, valde cavendum est feminis, ne eis occasionem praebeant, vel aliquo consensu posse tribuant.
MONACHUS: Non solum in his cavendum est mulieribus, sed et viris, quia sicut daemones per formas virorum, ut dictum est, feminas ludificant et corrumpunt, ita per species feminarum viros seducunt et decipiunt. Lege Vitaspatrum, et invenies ibi quosdam viros perfectos per phantasmata mulierum delusos, confractos et deiectos. Dicam tibi et alia exempla999, quibus cognosces viros a daemonibus in specie mulierum ludificatos.

Notes:
  • 998 hodie Rheineck, in cuius vicinia est villa Breisig ad Rhenum sita.
  • 999 ADP tibi et aliqua exempla, C tibi exempla alia.
Indexed exemplum: TE017934
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para