Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE
CAPITULUM I De eo quod vita religiosorum sit tentatio; et exemplum de Rege Karlomanno1309, et de fure a sancto Bernardo a suspendio liberato.
ASCENDENTES filii Israel de Aegypto, mox tentati sunt in deserto. Aegyptus
designat mundum sive peccatum, desertum monasterium. Respectu enim multitudinis a
multis deseritur, et a paucis incolitur. Aegyptus interpretatur tenebrae, vel
tribulatio, vel angustia, vel persequens. Et ubi maiores tenebrae, tribulationes,
angustiae et persecutio, quam in mundo et in peccato? Nusquam. Filii Israel sunt
electi quique, qui statim ut1310 egressi fuerint de saeculo per
conversionem, et de peccato per contritionem atque confessionem, vix esse potest,
quin in monasterio quasi in deserto, circa principium maxime, multimodam
incurrent1311 tentationem. Et congrue videtur in quarta distinctione
tractandum esse de tentatione, quia quaternarius stabilitatis numerus est; corpus
enim quadratum in quamcunque partem vergat, stationem naturalem servat. Cum
peccator ad Dominum corpore, deserendo saeculum1312, fuerit conversus, corde pro peccatis suis contritus, et oris
confessione iustificatus atque confirmatus, tunc ad pugnam tentationis procedet
securius, et cum hoste dimicabit efficacius. Unde Salvator post baptismum, non
ante, permisit se tentari a diabolo. Confessio oris cum contritione cordis,
secundus baptismus est. Hinc est quod Apostoli post adventum Spiritus sancti
persecutionibus exponuntur, in cuius figuram mox post Pentecosten libri Regum
leguntur, in quibus bella fidelis populi cum gentibus, id est, virtutum cum
vitiis, commemorantur.
NOVICIUS: Videtur is rectus esse ordo iustificationis, ut
sicut contritionem confessio, ita confessionem sequi debeat satisfactio.
MONACHUS: Juste quidem moveris, sed tentationis vim non intelligis. Quod apud religiosos
et maxime in ordine monastico, satisfactio pro peccatis sive poenitentia sit
tentatio, facile tibi ex verbis bene experti, id est, sancti Job probabo. Ait enim: Militia est vita hominis super terram1313. Alia translatio habet: Tentatio est vita
hominis. Et militia est et tentatio; militia propter exercitium, tentatio
propter laborem et periculum. Et nota, quod non dicit, tentatio est vita animalis,
sed hominis, id est, humane et rationabiliter viventis, qualis est vita
religiosorum, qui secundum spiritum vivunt, et carnis desideria non
perficiunt1314. Saeculares vero atque carnales,
qui secundum carnem ambulant, improprie tentari dicuntur, quia mox ut tentamenta
sentiunt, vel consentiunt, vel tepide resistunt, similes equo et mulo, quibus non
est intellectus1315. Si ergo tentatio est
religiosorum vita, qui vigilando, ieiunando, orando, in prosperis et adversis
obediendo, et propter Christum nihil in hoc mundo terreni possidendo, semper
vitiis et concupiscentiis contradicunt, necesse est, ut ipsam tentationem concedas
pro peccatis illorum satisfactionem. Venientibus ad ordinem nostrum, etiamsi
innumera et gravissima commiserunt peccata, nihil eis aliud1316 iniungitur pro satisfactione, nisi ut ordinem servent. Hinc
est quod sanctus Bernardus, cum tempore quodam quendam Regem Francorum in ordinem
recepisset1317, illi solummodo post
factam confessionem, Dominicam orationem iniunxit. Quo turbato, putans sibi a
sancto illudi, respondit Abbas beatus: Tu tantum hanc orationem dicito, et
ordinem custodi, et ego pro peccatis tuis rationem reddam in die iudicii1318. Item: Cum alio tempore idem sanctus transiret casu, ubi homo reus
erat suspendendus, et peteret eum sibi dari, iudexque diceret: Domine, fur est,
et suspendio dignus; respondit Abbas: Da mihi eum, et ego illum suspendam;
ordinis districtionem suspendium appellans1319. Hoc indultum est ordini a Sede Apostolica, ut eius observatio pro
qualibet satisfactione peccatoribus sufficiat.
NOVICIUS: Si religio nostra pro
peccatis nostris est satisfactio, et eadem satisfactio exterior est tentatio,
nosse vellem, in quibus et a quibus tentemur.
MONACHUS: In quibus tentamur,
innumerabilia sunt; a quibus vero tentamur, quatuor sunt, Deus scilicet, caro,
mundus et1320 diabolus. Quod a Deo tentamur, testis
est Moyses, qui dicit: Tentavit Deus Abraham1321. Item Judaeis: Tentat vos
Dominus Deus vester, et cetera1322. Deus
vero, secundum quod Apostolus Jacobus dicit, intentator est
malorum1323. Tres residui tentatores, sunt
hostes, et ideo ut hostes cavendi. Cedendo eis confundimur; resistendo meremur;
vincendo coronamur. Quantus sit in tentatione labor, quantus timor, quantum
dispendium, quantumve meritum, sequentia declarabunt exempla.
- 1309 ACP Karlomannorum, B Karolo Romanorum, D Karolo Francorum.
- 1310 C statim cum, B mox ut; paulo post C fuerint de Aegypto, id est, de saeculo.
- 1311 D incurrunt, CR incurrant. Hroswitha Opp. p. 9: nec dubito, quin divinae inspiratione gratiae ad credendum estis perventurae.
- 1312 BC saeculum deserendo.
- 1313 Job 7, 1.
- 1314 Galat. 5, 16.
- 1315 Psal. 31,9.
- 1316 AD nihil aliud eis.
- 1317 B in ordine suscepisset.
- 1318 de simili Arnulphi cuiusdam conversione vide in Vita S. Bernard. VII, 22.
- 1319 Vit. S. Bern. VII, 15.
- 1320 et om ADP.
- 1321 Genes. 22, 1.
- 1322 Deut. 13, 3.
- 1323 Jac. 1, 13.