Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM X De sacerdote signato, quem diabolus, edito sermone a quodam praedicatore crucis, invasit.

Eo tempore quo Oliverus Scholasticus Coloniensis, cuius in secunda distinctione mentionem feci, crucem praedicavit inter Brugge1386 et Gint, civitates Flandriae, venit ad fratrem Bernardum monachum nostrum, qui tunc comes erat verbi, et collega eiusdem Oliveri, sacerdos quidam Sigerus nomine, in habitu religioso, cappam habens in pectore signatam, quasi Templarii. Erat autem facie pulcher, et statura procerus, atque in suo idiomate satis facundus. Hic cum obtulisset iam dicto Bernardo diversi coloris gemmam1387, et dixisset se illam attulisse de Septia1388, et tantae esse virtutis, ut victoriosos efficeret, qui ea uterentur; respondit ille: Domine, vestra non recipiam; si potero vos apud magistrum rationabiliter promovere, bene experiemini. Ad hoc videbatur laborare, ut haberet auctoritatem ab illo praedicandi. Eadem die concessum est ei sermonem facere ad populum. Sequenti die cum praefatus Bernardus in proxima statione verbum exhortations proposuisset turbis, et Sigerus adesset, finito sermone idem Sigerus pronus in terram corruit, et quasi obsessus, sicut revera fuit, omnes sui corporis gestus formavit. Mox accurrens magister Oliverus cum clericis, hominem signavit, et in ecclesiam tractum coram altari deposuit, ubi multas blasphemias et verba quaedam horribilia miser ille in Deum et in eundem Oliverum evomuit. Tunc coreo1389 ligatus, curruique impositus, ad notes suos deportatus est. Quem, ut aiunt, daemon quinta die, prout ei promiserat, exstinxit. Ex cuius vexatione seu morte satis datum est1390 intelligi, quod eius praedicatio non fuerit devotionis, sed magis ambitionis. Dicitur et apostata fuisse, et a domino Papa literas, ut eum provincia toleraret, obtinuisse. Alii dicebant, quod etiam fuerit in nave illa excommunicata, quae Sarracenis arma bellica vendiderat in Septia.
NOVICIUS: Miror, quare Dominus in isto huiusmodi contemtus tam acriter vindicaverit, cum tales sint hodie1391 plurimi sacerdotes Christi sacrosancta mysteria indignissime tractantes, et tantum per occasionem illum praedicantes.
MONACHUS: Ad terrorem arbitror factum1392 aliorum sacerdotum, tum ne fermentarent illam purissimam praedicationem crucis, quae tantum fiebat1393 ad honorem Christi, tum propter merita iam dicti Oliveri. Quam dure Christus tunc temporis vindicaverit dolos et injurias sibi in praedicatoribus irrogatas1394, habes exemplum in distinctione secunda capitulo septimo de Godescalco usurario, qui dispensatorem dolose circumvenit; habebis et aliud in capitulo sequenti de superba vetula, quae magistrum Arnoldum, praedicti Oliveri discipulum, praedicantem subsannavit.

Notes:
  • 1386 B Brug, D Bruck, C Brugis; mox BP Ghent, C Gandavum.
  • 1387 CDR gemmam diversi coloris.
  • 1388 Ceuta, urbs Mauritaniae. D et corr A Seucia; sic et infra.
  • 1389 ACDP corio; paulo post iidem libri curruque.
  • 1390 CR datur.
  • 1391 hodie om ADP.
  • 1392 CR esse factum.
  • 1393 CR fuit.
  • 1394 CR illatas. X, 20: « quicquid eius imagini iniuriae vel contemtus irrogatur. » Homil. III. p. 110: « iniuriam, quam irrogavit Dei genitrici. »
Indexed exemplum: TE017996
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para