Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM CI De Praeposito, qui moriens spe convalescentiae cum femina peccavit.

Recordor cuiusdam sacerdotis in ordine Regularium Praepositi, quem nimis insidiose nimisque periculose luxuria per feminam cornibus suis ventilavit. Cum enim graviter infirmaretur, dictum est ei a medico, imo per medicum a diabolo, quod convalescere non posset, nisi uteretur muliere. Ille spe vitae praesentis, immemor futurae, feminam cognovit, nec tamen ei profuit, imo magis obfuit, quia post paucos dies defunctus est. Sicque suasu antiqui serpentis tempus poenitentiae factum est illi tempus luxuriae. Judicium animae Deo committo. Haec in eadem domo, in qua Praepositus fuit, a quodam sacerdote eiusdem ordinis mihi relata sunt, quem et ego facie et nomine novi.
NOVICIUS: Estne praedicta sententia sancti Job: Tentatio est vita hominis super terram, de utroque sexu intelligenda?
MONACHUS: Est, quia hoc nomen homo, utrumque sexum comprehendit, et eisdem motibus uterque sexus subiacet. Sicut enim diabolus per feminas1996 viros deiicit et enervat, ita per viros mulierum multitudinem lucratur. Unde de illo ad1997 Job a Domino dicitur: Virtus eius in lumbis eius, et fortitudo illius in umbelico ventris eius1998 . Super quem locum dicit sanctus Gregorius, viris esse luxuriam in lumbis, feminis in umbelico1999. Quae quantum quandoque tententur, exemplis tibi pandam.

Notes:
  • 1996 ADP feminam.
  • 1997 BC per.
  • 1998 Job 40, 11.
  • 1999 Gregor. in Evang. Homil. XlIl, 1.
Indexed exemplum: TE018527
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para