Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM CII De nobili castellana, quae stimulum carnis in aqua restrinxit.

Matrona quaedam nobilis, sicut mihi retulit sacerdos quidam religiosus, die quadam cum in castro, in quo manebat, sola esset, et nescio quid ageret vel cogitaret, spiritus fornicationis solam illam esse non permisit. Nam subito tam valide est inflammata, ut huc illucque discurrens, stare vel sedere non posset, ac si ferrum candens in suo femore excepisset. Cumque ignem amoris tolerare non posset, ad portarium castri, castitatis oblita, descendit, et ut sibi commisceri vellet, cum multa instantia supplicavit. Cui ille, sicut vir bonus, respondit: Quid est quod loqueris, domina? Ubi est sensus tuus? Respice Deum, attende honorem tuum. Illa nihil horum curans, cum a portario repulsam pateretur, nutu Dei, de castro exiens, ad flumen praeterfluens cucurrit, aquis gelidis se immersit, in quibus tamdiu sedit, donec fomitem ardentis libidinis restringeret. Tunc ad portarium rediens, et de repulsa gratias agens, ait: Si dares mihi mille marcas auri, modo non paterer, quod paulo ante te facere rogavi. Et reversa est in locum suum. Facitque pius Dominus, ut mater pia, quae infantem dilectum circa ignem reptantem bene ignis calorem sentire permittit, sed intrare volentem cum multa festinatione retrahit. Hoc plenius auditurus es in capitulo sequenti.

Indexed exemplum: TE018528
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para