Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XII De Philippo Rege Francorum, qui nigrum monachum ob stricta calciamenta reprehendit.

Nobilis quidam monasterium quoddam in Francia spoliavit. Erat enim de ordine Nigrorum. Placuit Abbati et fratribus, ut unus ex monachis ad Regem Philippum, qui tunc regnabat, mitteretur, per quem ei violentia militis exponeretur. Missus est iuvenis, sanguine nobilis, tanquam qui apud Regem propter cognatos aliquid amplius posset impetrare quam ceteri1403. Veniens ad Regem ait: Domine, vir ille nobilis multum indebite monasterium nostrum damnis et iniuriis vexat; saepe fratres ac familiam nostram minis ac1404 contumeliis molestat; rogat maiestatem vestram humilis conventus noster, quatenus, intuitu divinae remunerationis, eundem nobilem ab iniuriis tantis compescatis, et ad satisfactionem condignam de ablatis compellatis. Considerans Rex gestus et habitum monachi, ait: Domine, quis, vel unde estis? Cui cum iuvenis diceret: Domine, filins sum illius, patrem suum nominans; respondit Rex: Bene nobilis estis. Cumque Rex post haec nescio quid diceret, monachus subiunxit: Vere, domine, omnia quae habemus rapit, et iam pene1405 nihil nobis dimisit. Ad quod respondit Rex: Vere, domine, hoc bene apparet in calciis vestris. Si aliquid dimisisset vobis1406 corei, non essent tam stricti. Quanto estis ceteris nobilior, tanto esse debetis humilior. Tunc volens post correptionem illum placare, adiecit : Non vos gravare debet correctio1407 mea, quia ad bonum vestrum facta est1408. Revertimini ad claustrum vestrum, et de cetero non molestabit vos nobilis ille.

Notes:
  • 1403 B cognatos aliquid ceteris posset impetrare, C cognatos posset amplius aliquid ceteris impetrare. Mox B veniensque.
  • 1404 BC et.
  • 1405 B rapuit et pene.
  • 1406 BC vobis dimisisset; mox C corii.
  • 1407 BC correptio.
  • 1408 ADP factum est.
Indexed exemplum: TE017998
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para