Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XIII De Philippo Rege Romanorum, qui Abbatem ordinis Cisterciensis eadem de causa notavit.

Philippus Rex Romanorum simile verbum, nescio si habuerit a iam dicto Rege Francorum, in quendam Abbatem ordinis nostri iaculavit. Ad quem cum Abbas in equo accessisset, de necessitate domus suae cum illo locuturus, Rex eius calciamenta, quae nimis erant stricta, consideravit. Quem cum interrogasset, unde esset; respondit ille: Domine, de paupere domo. Et Rex: Bene apparet in calciis vestris, quod domus vestra pauper sit; nam coreum1409 ibi carum est. De quo verbo valde confusus est Abbas.
NOVICIUS: Merito superbia confunditur.

Notes:
  • 1409 ACD corium.
Indexed exemplum: TE017999
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para