Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XIV Item de Abbate, qui sedens in equo superbo, Frederico Regi Romanorum propinquare non potuit.


MONACHUS: Anno praeterito Abbas quidam de ordine nostro, bene notus mihi, cum occurreret Frederico Regi Romanorum, qui avunculo suo Philippo successit in Imperio, habens cum illo loqui aliquid, ita coepit equus eius hinnire, lascivire et in saltus se dare, ut Regi in equo satis mansueto sedenti, nullo nisu posset propinquare.
NOVICIUS: Quid posset tunc tantus Princeps cogitasse1410?
MONACHUS: Puto illum non modice fuisse scandalizatum. Nam simile ei in equo eodem contigit mecum, et ego scandalizatus fui in eo propter equum. Recedens vero a Rege cum multa erubescentia, equo illo effreni uti noluit de cetero1411. Abbas iste homo erat senex, simplex satisque humilis ac disciplinatus, licet in hac equitatura minus fuisset circumspectus.
NOVICIUS: Quod iuste in religiosis saecularibus displicet, Deo placere non potest.
MONACHUS: Verum dicis, quia Deo debemus conscientiam, famam hominibus. Omnibus Christianis dicitur a Christo: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde1412. Ut enim taceam de scandalo saecularium in superbia religiosorum, cum Judaei et pagani superbiam vel signa superbiae vident in Christianis, religionem Christianam horrent, et blasphematur nomen Christi per eos. De hoc tibi referam verba cuiusdam Sarraceni, memoria valde dignissima.

Notes:
  • 1410 BC quid poterat (C poterit) tunc tantus Princeps cogitare, R quid putas tantum Principem tunc cogitasse.
  • 1411 BC de cetero uti noluit.
  • 1412 Matth. 11, 29.
Indexed exemplum: TE018000
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para