Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum
DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE
CAPITULUM XV De pagano, qui apud Achonem dicebat Christianos propter superbiam et gulam de terra sancta eiectos.
Frater Wilhelmus aliquando camerarius noster, ante conversionem canonicus, fuerat
apud Traiectum inferius1413. Hic tempore
adolescentiae suae cruce signatus, gratia Dominici sepulchri transfretavit.
Antequam navis, in qua erat, portum Achonis1414 attigisset, ignem facularum ante ortum aurorae circa civitatem
in diversis locis tam ipse quam ceteri viderunt. Qui cum interrogassent nautas
causam ignis, responderunt: Tempus est aestivum, et cives propter calorem
tentoria sua ob refrigerium circa civitatem metati sunt. Hoc ita esse putantes, in
portum Achonis devenerunt, et tunc primum quia Sarraceni obtinuissent civitatem
cognoverunt. Eodem tempore, peccatis nostris exigentibus, data fuerat terra sancta
in manus Salatini1415 Regis Syriae, regnante
Frederico Romanorum Imperatore. Noradinus autem filius Salatini, vir naturaliter
pius et beneficus, tunc erat in civitate. Hic cum navim1416 Christianam in portu vidisset, et eum causa adventus eius, eo
quod esset sola1417, non lateret, misertus
Christianorum, quandam nobilem paganum, in lingua Gallica satis expeditum, ad
navem1418 cum galea misit, per quem ne timerent
mandavit. Usque ad illam horam fuerant in suspenso positi, ignorantes utrum essent
occidendi vel capiendi. Interim nobilis quidam Christianus de Alemannia oriundus,
in extremis laborans, omnia sua arma valde decentia, cum tribus dextrariis per
eundem paganum Noradino misit, pro vita fratrum illi supplicans. Ego, inquit,
tribus annis voveram Christo in his armis service, sed ut video, non est eius
voluntas. Destinati sunt et nuncii Christiani, ex quibus unus erat frater
Wilhelmus propter scientiam linguae Gallicae, qui munera Principi praesentarent.
Noradinus vero, ut vidit xenia1419 transmissa, cum
multa devotione suscepit, et singula, id est, loricam, clipeum, galeam, gladium,
nec non et dextrarios deosculans, quia per semetipsum visitare vellet infirmum,
remandavit. Interim milite mortuo, et caute lapide appenso1420, eiecto ac demerso, alioque milite aegroto, aeque nobili
viro, in loco1421 infirmitatis eius reposito, Rex mane cum
multis diversi coloris galeis egressus advenit, navem1422 intravit, et de transmissis gratias referens, ante infirmum
sedit, atque cum medico, quem secum adduxerat1423, de
convalescentia illius disputavit. Obtulit ei et quaedam nobilissimi generis poma,
quae crevisse dicebat in porto patris sui apud Damascum. Deinde ait infirmo:
Propter te omnibus Christianis benefaciam. A quo cum peterent conductum ad
civitatem sanctam Jerusalem, quam adhuc tenebant Christiani, respondit: Non esset
vobis tutum, neque mihi honestum, si latrunculi, qui modo per omnes vias illius
vagantur, vos laederent, et conductum meum violarent. Egressus vero de navi, tam
aegroto quam ceteris valedixit, dans eis licentiam repatriandi, contra impetus
Sarracenorum signo teli regalis illos muniens. Tunc supradictus nobilis paganus
reducens secum in civitatem fratrem Wilhelmum, interrogavit eum dicens: Dic mihi,
o iuvenis, quomodo servant Christiani legem Christianam in terra tua? Ille dicere
nolens quod verum fuit, respondit. Satis bene. Ad quod Admiraldus1424: Ego dicam legem Christianorum1425 terrae huius. Pater meus erat vir nobilis et magnus, et
misit me ad Regem Jerosolymitanorum, ut Gallicum discerem apud illum, ipse vero
versa vice misit patri meo filium suum1426 ad
discendum idioma Sarracenicum1427. Unde omnis
vita Christianorum bene et optime mihi nota est. Non fuit aliquis civis adeo dives
in Jerosolyma, quin pro pecunia sororem, filiam, vel, quod exsecrabilius erat,
luxuriae peregrinorum uxorem propriam exponeret1428, sicque illos mercedibus laborum suorum evacuaret1429. Ita
omnes gulae et carnis illecebris dediti erant, ut nihil omnino a pecoribus
differrent. Superbia vero sic in eis regnavit, ut excogitare1430 non sufficerent, quali modo vestimenta sua inciderent,
stringerent1431 atque cultellarent. Idem dico de calciamentis. Et
adiecit: Considera vestimenta mea, calciamenta mea, quam sint rotunda, quam
ampla, quam simpliciter et humiliter formata. Sicut nobis retulit idem Wilhelmus,
manicas habebat laxas et amplas, sicut monachus. Nulla erat in vestibus plicarum
multiplicitas; curiositas nulla, licet ipsa vestium materia foret satis pretiosa.
Ecce, inquit, ista sunt vitia propter quae eiecit Deus Christianos superbos et
luxuriosos de terra ista; non enim diutius potuit tantas illorum iniquitates
sustinere. Putas quia nostris viribus obtinuerimus illam? Nequaquam. Novissime
etiam hoc adiecit: Neminem ex Regibus vestris timemus, neque ipsum Imperatorem
vestrum Fredericum; sed, sicut legimus in libris nostris, Christianus1432 Imperator quidam cito1433 surget, Otto nomine, qui terram hanc cum civitate Jerusalem cultui
Christiano restituet. Nos ista1434 audientes, sperabamus
quia prophetia illa implenda esset in Ottone Imperatore Saxone, qui ante hos duos
annos1435
defunctus est. Eodem tempore Salatinus humanitatem exhibuit Christianis satis
magnam. Cum esset exercitus Christianorum partim ab eius exercitu occisus, partim
raptus atque dissipatus, reliquias civitatum, quae se ultro reddiderunt, in
civitatibus eisdem1436 esse permisit, sub bona tamen
custodia. Diebus aliquot elapsis, cum requisisset a suis, quomodo se haberent
Christiani, responderunt illi: Domine, non aliter vivunt quam pecora, ludis
tantum, gulae et1437 illecebris servientes. Tunc
iratus iussit eos de civitatibus expelli.
NOVICIUS: Proch dolor. Quod abhorret
Judaeus et quod exsecratur paganus, hoc quasi pro lege habet Christianus.
MONACHUS
: Haec de tentatione superbiae dicta sint; nunc ad iram accedamus.
- 1413 Ultraiectum, Utrecht.
- 1414 Saint Jean d'Acre.
- 1415 CR Saladini.
- 1416 CD navem.
- 1417 BC sola esset.
- 1418 B navim.
- 1419 B encaenia.
- 1420 ACP appenso lapide.
- 1421 forte lecto, ut X, 12: « rediit ad lectum infirmitatis suae. » Paulo post B posito.
- 1422 B navim.
- 1423 BC duxerat.
- 1424 C Amiraldus.
- 1425 AC Christianam, D Christiani.
- 1426 AP suum filium.
- 1427 BC Sarracenorum.
- 1428 AP qui - non exponeret.
- 1429 Homil. I. p. 4: « ut labor meus non vacuetur a mercede. »
- 1430 ADP cogitare.
- 1431 stringerent om B; mox BC et corr D cutellarent; conf. V,45. X,11.
- 1432 Christianus om BC.
- 1433 cito add B.
- 1434 ADP ita.
- 1435 C ante hos annos duos, ADP ante aliquot annos.
- 1436 BR eiusdem.
- 1437 BC et gulae.