Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XVII De eo, qui conservum propter verbum contentiosum occidit.

Duo servi ex familia nostra verbis inter se contenderunt. Ex quibus unus ita est ira inflammatus, ut quasi in furorem versus, alterum, minus talia suspicantem, extra monasterium ei occurrens occideret. Valida erat huius tentatio. Ecce quam modica scintilla in magnum ignem profecit. Scintilla ira, ignis sequens homicidium. Novi aliquos ita propter verbulum unum tentatos, ut apostasiam incurrerent. Hos revera tetigerat sexta plaga Aegypti, scilicet vesicae bullientes1441, id est, ira cum insania. Apostatare, insanire est. Naturale est irasci, sed cum motus idem immoderatus est, pro vitio reputatur.
NOVICIUS: Vellem aliqua nunc audire exempla de viris religiosis, quae nobis iram temperarent, et ad patientiae virtutem amplius accenderent. Nam apud saeculares irasci et indignari quasi pro nihilo habetur, et nisi provocati se ulciscantur, a ceteris despiciuntur.
MONACHUS: Vis audire exempla, per quae cognosces, quam sit periculosum, Deoque contrarium, subiectis irasci, et indignari suis praelatis, etiam ab illis provocatis1442?
NOVICIUS: Volo.
MONACHUS: Dicam tibi sicut ab eius ore audivi, cui contigit.

Notes:
  • 1441 Exod. 9, 9.
  • 1442 PK provocatus, R provocati.
Indexed exemplum: TE018002
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para