Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XVIII De Priore, cui Christus in cruce nocte per visum apparuit spinis ligatus.

Prior quidam ordinis nostri, vir bonus et disciplinatus, ab Abbate suo plus quam necesse esset et quam meruisset, exacerbatus est, et hoc saepius. De qua re satis tentatus, non tam aequanimiter illius verbum1443, sicut debuit, tolerare potuit. Volens illi Dominus exemplo suae passionis temperare fervorem tentationis, ostendere etiam, quod praelati inaequales aequaliter propter ipsum forent supportandi, tali exemplo eum1444 informavit. Visum est ei nocte quadam levi1445 somno presso, quod ipse simul cum Abbate suo crucifixum portaret, ille in brachio dextro, ipse vero in sinistro. Dum sic illum interse1446 tenerent aequaliter, brachium crucis quod Prior tenebat, de manu eius est elapsum, et alterum erectum, factaque est inaequalitas. Mox Prior evigilans visum intellexit, dicens1447: Quid agis, o miser? Non aeque portas corpus1448 cum Abbate tuo, rancorem adversus illum servans in corde tuo. Interpretatus est, sicut revera fuit, corpus Christi esse congregationem, crucem, cui fratres per obedientiam affixi sunt, ordinis rigorem. Ad Abbatem enim et Priorem specialiter spectat conventum, qui Christi corpus est, portare, tenere et1449 sustentare. Portare per orationem, tenere per disciplinam, sustentare per consolationem. Abbas loco patris, Prior vice matris. Cum Prior cum Abbate suo minus bene concordat, non aequa lance cum illo Christi corpus portat. Idem Prior cum hac visione, eiusque, ut iam dictum est, interpretatione minus esset correctus, nec a concepto rancore diductus1450, alteram ei ostendit, tanto efficaciorem, quanto terribiliorem. Nocte quadam, licet, in somnis, non in pictura, non in sculptura, sed in carneo corpore, manifesta visione vidit Salvatorem contra se in cruce pendentem. Eratque vinculis spineis in quinque corporis sui partibus eidem cruci alligatus. Unum vinculum ambiebat caput eius, frontem scilicet et timpora1451; aliud erat circa pectus; tertium circa manum dexteram; quartum circa sinistram; quintum erat in pedibus circa talos et lignum. Ac si diceret Dominus: Ego propter te passus sum cruciamina tam dira, et tu aequanimiter ab Abbate tuo propter me tolerare non potes, non dico verbera, sed verba. Te gravat quae cordi tuo non sapit obedientia, et ego factus sum propter te obediens Patri usque ad mortem crucisque opprobria, quae sunt quasi vincula spinosa. Sicut ipse mihi retulit, Dominus mox dedit ei intelligere visionem hoc modo: In hoc, inquit, quod Christus, qui caput est Ecclesiae, ligatus fuit spinis, ostendit tibi1452, quod capiti tuo, id est, Abbati, obedire debeas etiam in adversis. Quod ligatus fuit in pectore, docet te, quia tuum velle Abbatis tui voluntati debeat1453 concordare. Cor in pectore est, et in corde voluntas. In tantum enim tentatio eius processerat, ut locum mutare, si posset, firmiter proposuisset. Vincula, inquit, manuum eius insinuant, te nihil aliud debere facere, nisi quod ipse praecipit. Quod autem spinis pedibus se ad crucem ligatum ostendit, significat1454, quod tibi non liceat sine eius consensu1455 locum mutare, sed secundum illius arbitrium stare vel ambulare. Ex his duabus visionibus territus simul et edoctus, de cetero studuit verba sive facta sui Abbatis aequo animo propter Christum sustinere.
NOVICIUS: Ut video, non est nobis tutum, cum praelatis nostris contendere.

Notes:
  • 1443 BC verba.
  • 1444 BC eum exemplo.
  • 1445 B leni.
  • 1446 inter se om ADP.
  • 1447 B intelligens dixit.
  • 1448 BC add Christi.
  • 1449 et om BC.
  • 1450 BCR deductus.
  • 1451 P tempora. Sic etiam in Vit. S. Engelb. II, 8. p. 317 timporibus pro temporibus legendum est.
  • 1452 tibi om BC.
  • 1453 BD debet.
  • 1454 BP signat.
  • 1455 B concessu.
Indexed exemplum: TE018003
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para