Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXI De milite, cuius filium tonitruum occidit, eo quod ob intemperiem aeris in blasphemiam prorupisset.

Ante hoc quinquennium, quando valida illa erant tonitrua, et pene a quotidiana aeris intemperie messis impediebatur, miles quidam provinciae nostrae, homo liber, de villa satis nobis1459 vicina, videns a parte occidentali aerem obscurari, nubesque imbriferas oriri, iratus dixit: Ecce ubi1460 iterum diabolus ascendit. Vix sermonem finierat, et ecce orta tonitrua filium eius in sinu nutricis percusserunt, ipsa incolumi permanente. Sed et in aliis, aedificiis scilicet et iumentis, blasphemus ille satis flagellatus est, ut disceret de cetero non blasphemare. Haec eodem tempore gesta sunt, quando fuilminata est curtis nostra in villa Cassele1461. Unde stultum est valde, ut homo mortalis, cinis et vermis, ponat in coelum os suum1462. Ecce huiusmodi mala aliaque innumera parit ira1463.
NOVICIUS: Si Deus tam terribiliter peccatum irae vindicat in praesenti, puto quod huic vitio subiectos acriter puniet in futuro.
MONACHUS: Hoc ex capitulo sequenti cognosces.

Notes:
  • 1459 BC nobis satis.
  • 1460 BC ibi. X, 67: « ecce, inquit, ubi diabolus ille. »
  • 1461 sic emendavi. PK fulminata est turris villae nostrae Cassele, ABCDR fulminata est turris villae nostrae in Cassele. Obiter moneo, in Vita S. Engelb. I, 5. p. 301: « in quibusdam civitatibus et turribus suis turrita satisque pulchra construxit palatia, » pro turribus, non terris, sed potius curtibus esse legendum.
  • 1462 Psal. 72, 9.
  • 1463 BC ira parit.
Indexed exemplum: TE018006
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para