Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXIV* De monacho, qui ab altero ob invidiam criminatus et incarceratus est, et gloriose eductus.

Non est diu, quod monachus quidam stimulis invidiae agitatus et superatus, quendam ex fratribus suis adolescentem accusavit apud Abbatem, imponens ei crimina pessima. Cui cum minus Abbas crederet, ille ad maiorem vindictam usque ad Visitatoris praesentiam suam accusationem reservavit. Quid plura? Tantum1483 apud illum invidi machinatio profecit, ut ipse Visitator iuveni vitia relata in Capitulo coram omnibus obiiceret, neganti et Deum innocentiae suae testem invocanti non crederet, sed habitu truncato carceri manciparet. Post cuius discessum, Deus iudex iustus invidum infirmitate peremtoria flagellavit. Timens vero mori, confessus est iuvenem ex invidia se1484 accusasse. Quod cum ex consilio confessoris senioribus propalasset, statim pro Visitatore missum est. Qui territus ad monasterium ocius rediit, per se ipsum carcerem intravit, ad pedes monachi se prostravit, et ut sibi ignosceret, quod ignoranter in eum deliquerat, supplicans, etiam reluctantem cum gloria eduxit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate, qui visitationi eidem interfuit.
NOVICIUS: Puto monachum istum multum in tam grandi tentatione meruisse.
MONACHUS: Quod fornax auro, quod lima ferro, quod flagellum grano, quod uvae torcular, hoc ei eadem fuit tentatio. Servavit enim in tribulatione patientiam. Invido autem sua erat1485 invidia, quod venenum stomacho, quod tinea vestimento, quod aerugo flori1486, quod tabes corpori.
NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de tentationibus invidiae exempla, precor ut mihi recites illa.
MONACHUS: Quia latens morbus est invidia, nullum ad praesens occurrit exemplum, quod vel memoria sit dignum, sive aedificationi necessarium. Referam tibi tamen quandam sanctam invidiam, quam te audire delectet.

Notes:
  • 1483 ADP tanta.
  • 1484 BC se iuvenem ex invidia (B per invidiam).
  • 1485 BD erat sua.
  • 1486 Psal. 77, 46.
Indexed exemplum: TE018008
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para