Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXV De puella, quae invidebat studio consororis.

Anno praeterito in monasterio quodam ordinis nostri iuxta Frisiam1487, quod Yesse dicitur, duae parvulae puellae1488 ad literas positae fuerunt. Quae cum magno fervore discentes, satis inter se contenderunt, ut una alteri in studio et scientia superior haberetur. Interim contigit unam infirmari. Quae comparis suae1489 profectui invidens, satis coepit tentari, timens quod interim multa discere posset. Vocansque Priorissam, coepit illi supplicare, dicens : Bona domina, quando venerit ad me mater mea, ego requiram ab ea sex denarios, quos vobis dabo, ut non patiamini discere sororem meam, donec convaluero. Timeo enim, ne1490 praecellat me. Ad quod verbum subrisit Priorissa, puellae fervorem satis admirans.
NOVICIUS: Dic obsecro, quae est medicina contra invidiam.
MONACHUS: Obsequia caritatis.

Notes:
  • 1487 accuratius infra VII, 46: « in introitu Frisiae, iuxta civitatem Gruningen. »
  • 1488 BC puellae parvulae.
  • 1489 ADP sui.
  • 1490 D quod.
Indexed exemplum: TE018009
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para