Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXVI Exemplum contra invidiam a magistro Rudolpho prolatum.

Magister Rudolphus Scholasticus Coloniensis, quem ego bene novi et frequenter audivi, discipulos suos instans1491 exemplum contra invidos docuit, dicens: Frater aliquis quendam ex fratribus suis ita exosum habuit, ut non sine cordis sui cruciatu illum respicere posset1492. Quod ille sentiens, et vulnus cordis eius sanare cupiens, fratrem tam periculose tentatum, imo in ipsa tentatione omnino superatum, obsequiis caritatis ad suum amorem, quantum1493 potuit, inclinavit. Capitale1494 eius vertit et mollificavit, vestes excussit, calciamenta circa lectum composuit, et quicquid ad illius commodum esse noverat, in quantum licuit et potuit, exhibuit. Sic ille invidus obsequiis eius devictus, et ad cor reductus, conceptum invidiae venenum exspuit, et quem prius aequo oculo respicere non potuit, plus postea ceteris dilexit. Haec de vitio invidiae pro exemplo dicta sint. Hoc vitium quia ceteris Deo, qui caritas est1495, plus videtur esse contrarium, idcirco ab omni homine magis ceteris vitiis est vitandum.

Notes:
  • 1491 P instituens.
  • 1492 ADP ut sine - non posset.
  • 1493 B in quantum.
  • 1494 hoc est, cervical.
  • 1495 Johan. I, 4, 8.
Indexed exemplum: TE018010
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para