Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXVII De accidia et filiabus eius.

Quarto loco ponitur accidia, quae viris religiosis solet esse satis importuna.
NOVICIUS: Quia nomen huius vitii aliquantulum barbare sonat, quid sit accidia, vel unde dicatur, scire desidero.
MONACHUS: Accidia est ex confusione mentis nata tristitia, sive taedium, et amaritudo animi immoderata, qua iocunditas spiritalis exstinguitur, et quodam desperationis praecipitio mens in semetipsa subvertitur. Dicitur autem accidia, quasi acidia, eo quod opera1496 spiritualia nobis acida reddat et insipida. De qua per Salomonem dicitur: Manus remissa tributis serviet1497 . Item: Pigrum deiicit timor a bono opere; animae autem effeminatorum esurient1498. Dicit etiam de ea Seneca: Magna iactura est, quae per negligentiam fit1499. Accidiae sive tristitiae propagines sunt, malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa praecepta, evagatio mentis circa illicita. Accidia multos tentat, et multos per desperationem praecipitat.
NOVICIUS : De tentatione huius vitii exempla subiungas.
MONACHUS: Audi quam sit periculosum accidia vexari.

Notes:
  • 1496 B omnia.
  • 1497 Proverb. 12, 24.
  • 1498 Proverb. 18, 8.
  • 1499 Senec. Epist. I. * Homil. III. p. 118.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para