Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXXII De serpente, querra vidit frater Conradus in dorso conversi dormitantis in choro.

Loquente me die quadam cum viro valde religioso ex conversis nostris, de his qui frequenter in choro nostro1527 dormiunt, ipse mihi respondit: Sciatis pro certo, quod somnolentia illa ex diabolo est. Die quadam tempore aestivo, cum laudes decantarentur, vidi in dorso fratris Wilhelmi, qui libenter ibi dormit, clara die serpentem serpere, et statim intellexi quia diabolus esset, qui in eius somnolentia pascebatur. Huiusmodi visionem, teste fratre Richardo, dicebat se de eodem converso saepius vidisse. Conversus, qui haec vidit, vocabatur Conradus, vir bonus et iustus, de quo multa excellentiora tibi in distinctione octava1528 recitabo. Multos per somnolentiam tentat diabolus et vexat, et hoc in diversis formis.

Notes:
  • 1527 nostro om BC.
  • 1528 cap. 20.
Indexed exemplum: TE018018
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para