Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXXVII De Henrico milite apud nos carenam faciente, et de lapide, in quo dormiebat tempore orationis.

Miles quidam Bonnensis, Henricus nomine, tempore quodam quadragesimali carenam1543 fecit apud nos. Postquam reversus est in domum suam, die quadam occurens praedicto Gevardo Abbati, ait ad illum: Domine Abbas, vendite mihi lapidem illum, qui iuxta talem columnam oratorii vestri iacet, et ego dabo pro illo quicquid postulaveritis. Cui cum diceret: Ad quid vobis est necessarius ? respondit: Ego illum ponere volo ad lectum meum, quia talis est eius natura, ut qui dormire non potuerit, et caput super illum posuerit1544, statim dormiat. Illam confusionem fecerat ei diabolus tempore poenitentiae, ut quotiens veniens ad ecclesiam se super eundem lapidem causa orationis reclinaret, mox ei somnus subriperet1545. Simile verbum nobilis quidam, qui ob similem poenitentiam fuerat1546 in Hemmenrode, fertur dixisse: Molliores, inquit, sunt lapides oratorii Claustri omnibus lectisterniis castri mei. Non poterat se continere, quin tempore orationis in ilis dormiret.
NOVICIUS: Si non esset gravis culpa accidia in servitio divino, non nos ita diabolus ad illam sollicitaret.
MONACHUS: Quanta sit culpa huius vitii, poena te doceat unius accidiosi.

Notes:
  • 1543 hoc est, castigationes orationesque in ieiunio quadragesimali.
  • 1544 BC ponat.
  • 1545 R obreperet. Conf. VII, 11. Dani. 6, 6.
  • 1546 C similem causam poenitentiam fecerat.
Indexed exemplum: TE018023
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para