Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XXXVIII De monacho in choro frequenter dormitante, quem crucifixus in maxilla percussit et extinxit.

Vix sunt duo menses elapsi, quod dominus Abbas Campensis retulit nobis de quodam monacho, qui semper in choro solebat dormire, rem valde terribilem1547. Nocte quadam, cum ex more dormiret aliis psallentibus, crucifixus de altari venit, dormitantem excitavit, et cum tanto nisu maxillam eius percussit, ut infra tertium diem moreretur.
NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis.
MONACHUS: Monachus accidiosus nauseam Deo provocat et angelis sanctis. Unde cuidam accidioso in persona omnium per Johannem dicitur a Christo: Utinam esses calidus aut frigidus; sed quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo1548 .
NOVICIUS: Recordor te superius dixisse, idem esse vitium accidiam et tristitiam.
MONACHUS: Verum est, quia accidia est ex confusione mentis nata tristitia. Ex hac nascitur malitia et desperatio, sicut subiecto tibi ostendam exemplo.

Notes:
  • 1547 P terribilem valde.
  • 1548 Apoc. 3, 15. 16.
Indexed exemplum: TE018024
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para