Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM IV De converso a spiritu superbiae tentato et per angelum per ostensa cadavera mortuorum liberato.

In Hemmenrode conversus quidam fuit natione Coloniensis, nomine Liffardus, vir satis humilis ac mansuetus. Huius erat officii sues monasterii custodire1336. Circa finem vitae eius, sicut mihi retulit dominus Hermannus tunc Abbas illius, tali ordine tentatus est a spiritu superbiae. Cum esset senex, et diu porcos pavisset, talia coepit in cogitationibus suis tractare: Quid est quod ago? Homo sum bene1337 natus, sed propter hoc vile officium omnibus amicis meis despectus. Non ero diutius in hoc loco subulcus ad illorum confusionem. Ex quo mihi non parcitur, recedam hinc. Qui cum fixum teneret in animo, quod mane recederet de monasterio, tentationes diutius non valens sustinere, nocte eadem, cum in lecto suo sederet et vigilaret, persona quaedam reverenda illi apparuit, et ut se sequeretur, manu signavit. Mox ille surgens, calciamenta induit, et praecedentem secutus, ad ostium dormitorii venit. Quo coelitus patefacto, simul ad ianuam accesserunt ecclesiae1338, quam eadem potentia considerans apertam, simul ingressi sunt. Ita ei signis erat importunus, ut non posset non1339 sequi praecedentem. Cumque duceretur per medium chorum conversorum, et coram altari sancti Johannis Baptistae1340 transiens, profunde inclinaret et ordinate, inclinavit et ille, dicens: Bene fecisti, sic profunde inclinando. Venientesque ad meridionale ostium ecclesiae, per quod itur in claustrum, viderunt illud apertum similiter ostium quod ducit ad cimiterium. Universa ostia haec1341 noctibus etiam clavibus firmantur. His visis, frater Liffardus miratus est valde, nec tamen ausus fuit illum interrogare: Tu quis es, vel quo me ducis? Ingressis eis cimiterium, statim aperta sunt sepulchra omnia mortuorum, et cum conversum duxisset ad hominem recenter sepultum, dicebat illi:Vides hunc hominem? Cito talis eris. Quo ergo vis ire? Quem cum adhuc ducere vellet ad alia corpora putrida multumque foetentia, coepit conversus reniti et clamare: Parce mihi, domine, parce, non enim illa possum videre. Respondit ductor: Si non potes hoc quod cito futurus es videre, ut quid propter modicam superbiam vis de portu salutis recedere? Si ergo vis, ut parcam tibi, promitte mihi, quod non recedas ab hoc loco. Et promisit ei. Quem cum reduceret, mox clausa sunt sepulchra, clausa sunt post eos ostia singula. Et cum transiret ante altare conversorum, ibique inclinaret, denuo de hoc eum commendavit, satis ostendens quod Deo placeret inclinatio profunda. Ingressis eis dormitorium, statim post eos clausum est ostium. Mox vero ut conversus in suum lectum se reclinavit, persona ducentis disparuit, et ab illa hora tentatio immissa cessavit.
NOVICIUS: Puto angelum Domini fuisse personam illam, quae1342 conversum superbientem tam horrenda visione erudiret, et ad statum humilitatis reduceret.
MONACHUS: Bene sentis. Tanta enim est clementia Redemtoris, ut licet sinat suos aliquando servos gravibus tentationibus pulsari, non tamen eosdem permittit, tentationibus cedendo, mercede suorum laborum1343 fraudari.
NOVICIUS: Timeo enim1344, quod saepe inanis gloria religiosorum merita impediat.
MONACHUS: Vana gloria virtutibus nimis est importuna, et de sanctitate1345 nascitur.

Notes:
  • 1336 B sues custodire monasterii, C monasterii sues custodire.
  • 1337 BC bene sum.
  • 1338 B ecclesiae accesserunt, C ecclesiae pervenerunt.
  • 1339 non om B, in D erasum est.
  • 1340 Baptistae om ABCD; sed vide infra IX, 28.
  • 1341 CP haec ostia.
  • 1342 BP qui.
  • 1343 BC laborum suorum.
  • 1344 enim om BCR.
  • 1345 D superbia. * Homil. I. p. 139.
Indexed exemplum: TE017990
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para