Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XL De sanctimoniali, quae in fide dubitans1569 et desperans, in Mosellam se praecipitavit.

Infra paucos menses quaedam sanctimonialis, femina provectae aetatis, et magnae ut putabatur sanctitatis, a vitio tristitiae in tantum est turbata, a spiritu blasphemiae, dubietatis et diffidentiae adeo vexata, ut caderet in desperationem. De his quae ab infantia credidit et credere debuit, omnino dubitare coepit, nec ab aliquo induci potuit, ut divinis communicaret sacramentis. Quam cum interrogassent sorores, nec non et neptis eius carnalis1570, cur ita esset indurata? respondit: Ego sum de reprobis, de illis scilicet, qui damnandi sunt. Quadam die commotus Prior dixit ad illam: Soror, nisi resipiscas ab ista infidelitate, cum mortua fueris, in campo te faciam sepeliri. Quo verbo illa audito1571 tunc tacuit, sed verbum bene retinuit. Die quadam, cum quaedam ex sororibus nescio quo essent iturae, illa latenter post eas exiens ad litus Mosellae, super quod1572 situm est monasterium, venit, et cum navis, quae sorores portabat, amota esset, de litore1573 in fluvium se praecipitavit. Hi vero qui in navi erant, sonum aquae motae audientes, et respiciendo1574, corpus eius canem putantes, nutu Dei anus cognoscere volens certius quid esset, ad locum ocius cucurrit, et ut hominem vidit, flumen intravit et extraxit. Tunc considerantes quod supradicta foret sanctimonialis, iam pene suffocata, territi sunt omnes, et curam ei adhibentes, postquam aquam evomuit, et loqui potuit, interrogaverunt eam dicentes: Quare tam crudeliter egisti, soror? Respondit illa: Dominus iste, digito Priorem ostendens1575, minatus est mihi, quia me mortuam sepelire deberet in campo. Unde magis elegi gurgitem hunc supernatando descendere, quam bestialiter in campo sepeliri. Tunc ad monasterium illam reducentes, diligentiorem ei custodiam adhibuerunt. Ecce quanta malitia nascatur de tristitia. Femina ista ab infantia nutrita est in monasterio, virgo casta, devota, rigida, religiosa1576, et, sicut mihi retulit vicini monasterii magistra, omnes puellae ab ea educatae ceteris virginibus magis sunt disciplinatae, magis devotae. Spero tamen quod Deus, qui multum est misericors, qui multis modis electos suos tentat, qui tam misericorditer de flumine illam liberavit, pristinos eius labores attendens, finaliter perire non sinet. Multa tibi possem huiusmodi tristitiae exempla recenter gesta referre, sed timeo quod infirmis non expediat talia legere vel audire.
NOVICIUS: Ego iam satis didici nihil fieri sine ratione; forte ideo Deus talia permittit, ne aliquis, quantumlibet sit perfectus, de suis virtutibus vel virtutum operibus praesumat, sed Deo totum, a quo est bonum velle, posse, facere et perficere, attribuat.
MONACHUS: Verum dicis. Idcirco uxor Loth inobediens versa est in statuam salis1577 ut sit malis exemplum, bonis condimentum.

Notes:
  • 1569 C dubitavit.
  • 1570 BC neptes eius carnales.
  • 1571 C audito illa II, 2. p. 59 : talibus sacerdos auditis.
  • 1572 B supra quam.
  • 1573 BCD esset a litore.
  • 1574 P respicientes.
  • 1575 B demonstrans, ut III, 31. VII, 16. XI., 62. XII, 29.
  • 1576 BC et religiosa.
  • 1577 Genes. 19, 26.
Indexed exemplum: TE018026
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para