Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLI De converso, qui ex desperatione in piscina se suffocavit.

Vix sunt tres anni elapsi, quod conversus quidam ex nimia tristitia finalem incurrit desperationem miserabiliter1578. Loquendo val scribendo de huiusmodi tragoediis nefandis, invitus exprimo nomina locorum vel personarum, sive ordinis qualitatem, ne per hoc aliquam religiosis inferre videar1579 recundiam. Idem frater bene mihi1580 fuit notus, vir a iuventute usque ad senectutem laudabiliter et sine querela inter fratres conversatus, ita ut nullus illo videretur in ordinis observatione districtior, et in virtutibus superior. Raro loquebatur, raro indultis consolationibus utebatur. Nescio quo Dei iudicio ita tristis et pusillanimis effectus est, ut tantum de peccatis suis timeret, et1581 omnino de vira aeterna desperaret. Non quidem dubitavit in fide1582, sed tantum desperavit de salute. Nullis scripturarum auctoritatibus poterat erigi, nullis exemplis1583 ad spem veniae reduci. Modicum tamen creditur peccasse1584. Cui cum fratres dicerent, quid habetis unde timetis, quare desperatis? respondit: Non possum dicere, sicut consuevi, orationes meas, et ideo timeo gehennam. Quia tristitiae vitio laborabat, idcirco accidiosus erat, et ex utroque nata est in corde eius desperatio. Positus in infirmitorio1585, quodam mane ad mortem praeparatus ad magistrum suum venit, dicens: Non possum diutius contra Deum pugnare. Illo verba eius minus considerante, ad piscinam monasterio proximam abiit, et in eam se praecipitans suffocatus est.

Notes:
  • 1578 D finalem desperationem miserabiliter finivit.
  • 1579 BR videar inferre.
  • 1580 BC mihi bene.
  • 1581 B ut, C quod.
  • 1582 C de fide.
  • 1583 C exemplis poterat.
  • 1584 D peccavit, ut creditur.
  • 1585 BP infirmatorio.
Indexed exemplum: TE018027
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para