Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLV De Baldewino monacho quandoque Brunswich advocato.

In Saxonia civitate Brunswich miles quidam nobilis fuit, nomine Baldewinus, eiusdem civitatis advocatus. Iste inspirante Deo saeculum deserens, in domo quadam ordinis nostri, quae Relaxhusen1596 dicitur, habitum suscepit. Qui toto anno probationis ita sibi rigidus exstitit, ut tam ab Abbate quam a magistro suo saepe argueretur. Factus vero monachus, tanti fuit fervoris, ut non sufficerent ei communia, imo etiam communibus superadderet multa specialia, et praeponeret privata. Ceteris quiescentibus, ipse laboravit; aliis dormientibus, ipse vigilavit. Tandem ex nimiis vigiliis et labore, exsiccato iam cerebro, tantam capitis incurrit debilitatem, ut nocte quadam, antequam conventus ad matutinas surgeret, oratorium intraret, formam noviciorum ascenderet, et fune campanae collo suo circumligata1597, desiliret, ipsamque campanam mole corporis trahendo crebris ictibus pulsaret. Territus custos, festinavit in oratorium; sed multo amplius territus est, dum sic pendere1598 videret monachum. Accurrens tamen funem incidit, et adhuc palpitantem, et pene strangulatum deposuit atque refocillavit. Ab illo tempore nunquam sensum pristinum recuperare potuit. Adhuc dicitur vivere, nec est ei curae quando vel quid comedat, sive quamdiu dormiat. Sic quandoque de indiscreto fervore nascitur vitium accidiae.
NOVICIUS: Dictum est superius, de accidia sive tristitia etiam nasci pusillanimitatem. Haec non videtur mihi esse vitium.
MONACHUS: Arbor mala non potest facere fructum bonum1599. Licet pusillanimitas ceteris filiabus accidiae sive tristitiae minor videatur esse malitia, satis tamen tentatio illius est periculosa. Ipsa converti volentes ad bonam vitam, saepe avertit; conversos ne proficiant impedit.
NOVICIUS: Da exemplum1600.

Notes:
  • 1596 intelligit Riddagshausen, Rittershausen iuxta urbem Braunschweig. Eiusdem abbatiae mentionem facit infra XI, 36.
  • 1597 CR circumligato; conf. VII, 38.
  • 1598 D pendentem.
  • 1599 Matth. 7, 18.
  • 1600 AD exempla.
Indexed exemplum: TE018035
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para