Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLVI De Scholastico, qui annum probationis complevit in nigro ordine timore silentii.


MONACHUS: Abbas quidam nigri ordinis, modo monachus in ordine nostro, narravit mihi, quod magister quidam Parisiensis ad ordinem nostrum venire desiderans, silentium primi anni ex quadam pusillanimitate mentis ita timuit, ut ordinem Nigrorum intraret, ibique probationis annum compleret. Qui mox ut factus est monachus, dixit ad conventum: Gratias vobis ago1601 domini mei, de beneficiis mihi a vobis exhibitis, quia ad quod veni, hoc apud vos explevi. Modo cum licentia vestra migro ad ordinem Cisterciensem. Non enim veni ut vobiscum manerem, sed ut inter vos tentationes quas timui mihi temperarem. Veniensque ad quandam domum ordinis nostri, non ut novicius probationem intravit, sed habitum tantum mutavit.

Notes:
  • 1601 CP ago vobis.
Indexed exemplum: TE018036
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para