Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLVIII De milite, qui ordinem vitavit timore pediculorum.

Retulit mihi1603 Daniel Abbas Sconaviae, milite quendam honestum et in militia nominatum, in Campo factum fuisse monachum. Hic cum alium quendam militem, aeque in armis strenuum, in saeculo amicum habuisset, et die quadam ad conversionem eum hortatus fuisset; respondit ille magnae pusillanimitatis verbum: Vere, amice, ego forte venirem ad ordinem, si non esset una res quam timeo. Interrogante monacho, quaenam esset res illa; respondit miles : Vermiculi vestimentorum. Plannus enim laneus multos vermiculos nutrit. Tunc ille subridens ait: Och fortem militem ! Qui in bello diaboli non timuit gladios1604, in militia Christi timere debet pediculos? Auferent tibi nunc pediculi regnum Dei1605? Ille licet ad haec verba tunc tacuerit, tempore tamen modico emenso1606, effectu respondit. Nam et ordinem tam verbis quam exemplo illius provocatus intravit. Contigit ut postea hi duo convenirent1607. Coloniae in ecclesia beati Petri. Monachus vero Campensis cum alterum regulariter salutasset, subridens adiecit: Quid est, frater? Timesne adhuc vermiculos? Ille bene recordans unde talis interrogatio haberet originem, et ipse subridendo respondit verbum bonum, verbum1608 memoria dignum: Crede mihi, frater, et hoc pro certo scias, quia si essent omnes vermiculi omnium monachorum in uno1609 corpore, non me de ordine morderent. Quo verbo audito, ille multum aedificatus est, multis illud ad aedificationem recitans. Vides quantae fortitudinis factus sit is, qui ante conversionem nimis fuerat pusillanimis? Unde hoc, nisi ex divinis consolationibus, quae sunt in ordine? Haec de his dicta sint, quos vitium pusillanimitatis ne convertantur avertit. Nunc audi aliqua exempla de his, quos post conversionem ne proficerent tentavit et impedivit

Notes:
  • 1603 C add dominus.
  • 1604 B gladium.
  • 1605 P coelorum.
  • 1606 BC emerso.
  • 1607 B postes convenirent hi duo, C hi duo convenirent poste a.
  • 1608 ADP e t. III, 21: ,,verbum bonum, verbum sanctt,m, verbum memoria dignissimum." Conf. IV, 64. VI, 5.
  • 1609 KR met).
Indexed exemplum: TE018038
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para