Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM XLIX De tentationibus Godefridi Scholastici sancti Andreae in Colonia.

Scholasticus sancti Andreae in Colonia Godefridus, cum esset vir debilis et decrepitae aetatis, ad ordinem cum multa animi constantia1610 venit. Ego vero cum ipso in probatione fui. De quo etiam plurima quibus vexabatur tentationum genera vidi et audivi. Die quadam cum ad chorum festinaret, et cappam suam induere conaretur, diabolus conatum eius impedivit, cappamque fortiter retraxit1611. Tandem post non modicam1612 fatigationem ad se reversus, a diabolo se impediri considerans, cappam induere cessavit, et signans se fugavit inimicum, nec aliquod deinceps passus est impedimentum. Cum iam ad finem tenderet annus probationis, coepit ei diabolus ad mentem reducere diversa, quae in saeculo habuerat commoda, proponere etiam plurima, quae in ordine esse videntur incommoda, pondus videlicet vestimentorum, longas vigilias et silentium, cabrem in aestate et frigus in hyeme, regulare ieiunium1613 et tenuem diaetam, et cetera his similia1614. In quorum omnium consideratione ita pusillanimis effectus est, ut omnino de perseverantia desperaret. Et dixit mihi: Non putabam ordinem tantae esse1615 districtionis. Usque ad hoc tempos aestimavi, quod minuti carnes comederent, et quod monachi sine cucullis suis dormirent. Poenitet me huc venisse. Propositum meum est, ut per memetipsum cantem in ecclesia mea in Herlisheim1616, cuius Pastor sum, quae satis male modo locata est; et spero per Dei gratiam, quod honeste et sine querela regere debeam in ea plebem mihi commissam. Cui respondi: Tentatio diaboli est, qui vos sub specie boni eiicere conatur. Tunc ait: Si istud non est bonum, revertar ad praebendam meam, et in ambitu claustri cameram aliquam mihi1617 eligam, ubi tam canonice vivam, ut alii exemplo meo aedificentur. Chorum frequentabo, et quicquid mihi subtrahere potero, pauperibus erogabo. Ad quod iterum respondi: Et hoc consilium diaboli est. Si reversus fueritis, omnibus eritis derisui, et qui haec1618 suasit, ipse in peccata pristina vos praecipitabit. Sic eo fluctuante, cum die quadam ego ad latus eius sederem, et verba consolationis impenderem, codicem Psalmorum arripuit, aperuit, et ait: Videamus quid de me dicturi sint fratres mei, si reversus fuero. Primus autem versiculus qui occurrit, iste erat1619: Adversum me loquebantur, qui sedebant in porta, et in me psallebant, qui bibebant vinum1620 . Statimque exclamavit: Verum praenosticum1621 ! Ego, inquit, tibi exponam prophetiam istam: Si rediero ad sanctum Andream, concanonici mei, quotiens in porticu ecclesiae suae sedebunt, ipsi adversus me loquentur, me iudicantes, et de salute mea1622 disputantes. Noctibus vero, quando sedebunt ad ignem, et vacabunt potationibus, ero psalmus eorum. Sicque Dei misericordia ad mentem reductus, et a se ipso confortatus, monachus effectus est, et non multo post in bona contritione defunctus, migravit ad Dominum.

Notes:
  • 1610 ARP instantia.
  • 1611 P extraxit.
  • 1612 C post modicam, B non post modicam.
  • 1613 e t om BC.
  • 1614 sic emendavi librorum lectionem, cetera huiusmodi similia. Conf. III, 26.
  • 1615 BC esse tantae.
  • 1616 Herlisheim est oppidulum in Alsatia Superiore prope Colmar situm.
  • 1617 CD mihi aliquam.
  • 1618 BD et pr C hoc; paulo post ipse add BC.
  • 1619 BD erat iste.
  • 1620 Psal. 68, 13.
  • 1621 BC pronosticum; conf. X, 24.
  • 1622 AD mea salute.
Indexed exemplum: TE018039
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para