Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM V* De casto monacho, quem diabolus dixit se non timere, eo quod esset superbus.

Obsessum quendam amici sui ad quoddam coenobium ordinis nostri spe liberationis traxerunt. Ad quem egressus Prior, assumto secum monacho magnae opinionis adolescente, quem noverat virginem corpore, ait daemoni: Si praeceperit tibi monachus iste, ut exeas, quomodo audebis manere? Respondit daemon: Non eum timeo ; superbus est enim1346.
NOVICIUS: Ex hoc loco satis intelligo, quod ex virtute corporalis innocentiae in mente huius monachi natum sit vitium inanis gloriae.
MONACHUS: Nec Deo placet, nec diabolus timet sine humilitate virginitatem, cum tamen Deo placeat, et diabolus timeat sine virginitate humilitatem. Ecce exemplum.

Notes:
  • 1346 BC enim est.
Indexed exemplum: TE017991
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para