Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LI De novicio, qui anno probationis completo, se radi non permisit.

Novicius quidam cum in Hemmenrode satis tranquille annum peregisset probationis, et voluntate stabilitatis expressa in Capitulo, radendus esset in monachum, atque is, qui eum radere debebat1625, rasorium in corrigia corrigeret, diabolus eadem hora sic iuvenem contristavit, sicque pusillanimem reddidit, ut mutato animo rasorem non admitteret. Quo viso, dominus Hermannus Abbas Loci sanctae Mariae, tunc ibidem Prior, simulata quadam iocunditate accurrit, collum iuvenis utroque brachio strinxit, et quia eadem tristitia ex immissione esset diaboli docens, fluctuantem ocius ad tranquillitatem perduxit. Tentatione vero sedata, mox adolescentis facies, non sine assistentium admiratione, est serenata, et permisit se radi. Sicut mihi retulit iam dictus Abbas, ita vultus novicii subito fuerat immutatus, ut nigredo maxillarum et tremor labiorum satis ostenderent, quid corde concepisset.
NOVICIUS: Ecce istud est quod iam dixi, quia noviciis tentatio facile veniat, et facile recedat.
MONACHUS: Quaedam tentationes noviciorum1626 tam durae sunt et tam validae, ut illas compescere valeant non verba, non exempla, sed sola potentia atque consolatio divina.

Notes:
  • 1625 C deberet,
  • 1626 BC noviciorum tentationes.
Indexed exemplum: TE018041
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para