Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LII De novicio a spiritu blasphemiae tentato, et in contemplatione crucifixi liberato.

Novicius quidam tempore probationis suae ex quadam tentatione diabolica, quam nunquam ante conversionem senserat, gravissime turbabatur. Erat enim eadem tentatio de incarnatione Verbi, non quod de illa male sentiret, sed diabolus per spiritum blasphemiae fervorem mentis illius nitebatur exstinguere, ut dum de ea dubitaret, tantos pro Christo subire labores recusaret. Die quadam cum staret ad primam in choro noviciorum contra altare, contemplatus est oculis corporeis imaginem crucifixi in aere venire ad se, ac si diceret: Quare dubitas? Respice in me. Ego sum ille, qui natus et passus sum propter te. Per aliquam horam ante faciem eius pendens erat ipsa imago, quam tantum videre potuit ab umbelico et supra. Interrogatus a me, si sciret quid hoc significaret1627, respondit: Dominus mihi contulit gratiam illam, ut nihil impudicum, et quod laedere possit verecundiam meam, cogitare possim de illo. Et ideo intellexi, quod tantum partes corporis sui superiores, non inferiores ostendere mihi1628 dignatus est. Ab eadem hora omnis illa cessavit tentatio, quam ante nulla confessio, nulla sanare potuit oratio. Et licet iam dicta tentatio cessaverit, non tamen tentator cessavit. Quem enim deiicere non potuit per blasphemiam, fugare conatus est per accidiam. Nam per plurimos dies, quotiens ire debebat ad ecclesiam ad horas canonicas, venissetque ad ostium cellae, sensibiliter et tam graviter scapulis diabolus illum depressit , ut compelleretur residere et quiescere. Factusque monachus, tam fortis et tam fervens est in ordine effectus, ut taedere nesciret, quacunque specie accidiae impugnatus.

Notes:
  • 1627 P signaret.
  • 1628 P mihi ostendere.
Indexed exemplum: TE018042
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para