Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LIII De novicio tentato, et per nocturnam visionem duarum viarum ad viam reducto.

Abbas Philippus de Ottirburg1629 retulit Abbati nostro de quodam suo novicio tentationem satis gravem, et sola Dei revelatione sedatam. Cum enim idem novicius tam graviter esset tentatus, ut a nullo hominum posset consolari, et firmum concepisset1630 propositum recedendi, eadem nocte, qua de mane ad saeculum redire voluit, tale somnium vidit. Visum est ei, quia staret ante ostium portae, de qua, duas hinc inde consideravit vias exire. Una ex illis vergebat ad dexteram, altera ad sinistram; utraque tamen ducebat in1631 silvam oppositam. Stante novicio in bivio, cum dubitaret quam illarum eligeret, senem quendam cominus stare conspexit. Cui sic ait: bone vir, si nosti, ostende mihi quae ex his duabus viis sit rectior, ad1632 ambulandum commodior. Ad quod ille respondit : Ego plene et bene te expediam. Via haec, quae est a dextris, in nemore per breve spatium spinosa est, inaequalis, lutosa et aspera. Postea sequitur campus amoenissimus, longus, planus, variisque floribus decoratus. Via vero quae est a sinistris, in silva quidem commoda est, plana, sicca, lata, et bene trita, satisque deliciosa, sed non longa. Cui campus mox continuatur longus, scopulosus, lutosus et asperrimus, etiam ipso visu1633 horrendus. Ecce totum praedixi tibi; quodcunque volueris elige. Hoc dicto, novicius expergefactus est, non dubitans visionem propter se factam, utpote bene suae tentationi congruentem.
NOVICIUS: Vellem scire interpretationem huius visionis.
MONACHUS: Via ad dexteram, vitam significat monasticam et spiritualem; via ad sinistram, vitam saecularem atque carnalem. Silva praesens vita est, in qua more arborum homines crescunt per aetatem, et succiduntur per mortem. Utraque vita brevis est, sive monastica sit, sive saecularis. Illa in praesenti spinosa est, per ordinis rigorem, inaequalis per multimodam tentationem, lutosa per humilitatem subiectionis, angusta per raritatem voluntariae paupertatis. Angusta est via, quae ducit ad vitam1634, quae per dexteram designata est. Campus vero longus et amoenus, paradisus est, quam1635 per multas tribulationes oportet nos introire1636. Econtra vita saecularis atque carnalis, quam sinistra designat, eo quod ad sinistram Christi in se gradientes ducat, cum haedis iudicandos, in praesenti commoda est, ob carnis necessaria, plana propter prospera, sicca propter inobedientiam, lata et bene trita, eo quod multi ambulent per eam; deliciosa propter concupiscentiam oculorum. In hunc modum visum interpretans, a tentatione apostasiae liberatus est atque a pusillanimitate spiritus et tempestate1637.
NOVICIUS: Satis est mirabile, quod Deus tam efficaciter spiritum instruit hominis dormientis.
MONACHUS : Recordor nunc cuiusdam novicii, vigilando quidem satis tentati, et per visum nocturnum non minori virtute ab eadem tentatione liberati.

Notes:
  • 1629 Ottirburg, Ottenburg, abbatia haud procul a Lutra Caesarea disiuncta.
  • 1630 P cepisset, C recepisset.
  • 1631 BD ad.
  • 1632 BC et ad.
  • 1633 ADP ipso visui, KR ipsi visui. Vit. S. Malach. cap. 30: « morbum ipso horrendum visu. »
  • 1634 Matth. 7, 14.
  • 1635 BC quem.
  • 1636 B intrare, iuxta Act. 14, 21.
  • 1637 Psal. 54, 9.
Indexed exemplum: TE018043
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para