Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LIV Item de Gerardo novicio in Alna, qui per Alleluia in somnis auditum1638, a tentatione sua liberatus est.

Alna domus est ordinis nostri in Flandria1639 sita, cuius mentionem feci in distinctione prima capitulo sexto. In hac ante non multos annos miles quidam nobilis Gerardus nomine de castro Tuino oriundus, conversus est. Cumque novicius in choro noviciorum staret, et clamores monachorum in choro superiori1640 super caput suum cantantium frequenter exciperet, tentari coepit. Amplius tamen caput eius turbabatur, quotiens Alleluia cantabatur. In illo maxime voces exaltari solent. Et factus ex hoc pusillanimis, accessit ad Priorem, et ait : Domine Prior, caput meum doleo1641, nec diutius tantum clamorem super caput meum tolerare potero. Cui Prior verba quaedam consolationis impendit, sed parum illi profuit. Nocte quadam cum maxime de hoc novicius tentaretur, vidit se in somnis a quibusdam militibus, aliquando inimicis suis, undique vallatum, nec aliquod refugii superesse subsidium. Cumque putaret celerius se1642 esse capiendum vel interficiendum, clamavit ad Dominum dicens: Domine, libera me in hac hora. Et circumspiciens, mox vidit exercitum candidatorum de longe venientem, sibique in auxilium properantem. Signifer autem, qui praecedebat, pro signo militari Alleluia azinaliter1643 clamavit, crebro id repetens, qua vociferatione hostes territi et dispersi fugam inierunt, novicium solum relinquentes. Qui expergefactus, non solum gavisus est se fuisse liberatum ab eis1644 qui eum circumdederant in nocturna visione, sed, quod magis eum angebat, praedicta videlicet tentatione. Mane accedens ad Priorem, dixit ei satis hilariter: Rogo vos, domine Prior, ut adhuc altius et fortius cantetis Alleluia super caput meum. Non me amodo turbabit clamor divinae laudis; et recitavit ei visionem per ordinem. Ista nobis retulit sanctae recordationis Walterus de Birbech, qui eundem Gerardum et1645 vidit et agnovit.
NOVICIUS: Puto etiam nonnullos monachos de apostasia tentari.
MONACHUS : Multi de ea tentantur, et viriliter reluctantur. Alii tentantur, et tam voluntate quam opere prorsus superantur. Quidam vero tentantur, et concepta voluntate, divinis revelationibus sive ordinatione ante casum revocantur. Nonnulli vero flagellis cohibentur.
NOVICIUS: De his mihi dicas exempla.
MONACHUS: De primis et secundis, quia tentatio eorum satis est usitata, non est necesse tibi dicere exempla. De novissimis vero tibi dicam quod audivi.

Notes:
  • 1638 ACDP audito.
  • 1639 imo, in Brabantia, C in Episcapatu Leodiensi.
  • 1640 BC in superiori choro.
  • 1641 VII, 24: « non dolebis caput. » Vit. S. Engelb. III, 45: « frater adeo doluit dentes. »
  • 1642 BP se celerius.
  • 1643 PKR finaliter, A szivalir, szivaler, C vivaliter, in D vocabulum rasura deletum est.
  • 1644 BC his.
  • 1645 et add AD. * Homil. III. p. 166.
Indexed exemplum: TE018044
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para