Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LVI De sanctimoniali, quae dum nocte vellet ire ad saeculum, et caput ostio illideret, a tentatione liberata est.

Sanctimonialis quaedam circa principium conversionis suae, sicut ipsa mihi retulit, tam graviter tentata fuit, ut doleret se venisse ad religionem. Reduxit ei diabolus ante cordis oculos1651 delicias saeculi, quas dimiserat, penuriam monasterii, quam sustinebat, et coepit ex hoc tentari graviterque contristari1652. Quae cum tentationes diutius sustinere non posset, nocte quadam voti sui immemor, de lecto surgens, et de monasterio egredi volens, ad ostium quoddam, quod ad cimiterium ducit, venit, ut transsilito muro ad saeculum iret. Nutu Dei factum est, ut in superiori limine tam fortiter capite impingeret, ut concusso cerebro retrorsum caderet, et diu quasi exanimis iaceret. Tandem ad se reversa ait: Quo vis ire, misera? Quod diabolo debuisti, hoc exsolvisti. Revertere nunc in claustrum tuum, quia non est voluntas Dei ut usquam vadas. Vides quam misericorditer Deus suos conservet, nunc per somnia, nunc per quaedam praesagia, nunc per flagella. Ex his satis poteris colligere, quod quaedam noviciorum tentationes, nec non et monachorum, non verbis humanis et exemplis possint curari, sed sola1653 divina virtute. Haec tibi dicta sufficiant de tentationibus accidiae vel tristitiae. Vis nunc aliqua audire exempla de avaritia?
NOVICIUS: Volo et desidero, quia hoc vitio non solum saeculares, sed et claustrales satis tentantur. Unde peto ut idem vitium mihi describas1654, filias eius enumeres, et sic exempla subiungas.

Notes:
  • 1651 ADP ante cordis oculos diabolus.
  • 1652 C tentari graviterque tristari, ADP graviter tentari et contristari.
  • 1653 B sed in sola.
  • 1654 B describas et, P describens.
Indexed exemplum: TE018046
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para