Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LVII De avaritia et filiabus eius.


MONACHUS: Avaritia est gloriae, sou quarumlibet rerum insatiabilis et inhonesta cupido. Hoc vitium alio nomine vocatur philargiria. Videtur tamen inter haec duo aliqua1655 esse differentia, quia avaritia est immoderatus appetitus habendi omnium rerum; philargiria vero, per quam singulari appetitu pecuniae colligendae frena laxantur. Avaritiae autem filiae sunt, fallacia, fraus, proditio, periuria, inquietudo, violentia, contra misericordiam obdurationes cordis. Avaritia in duobus consistit, in acquirendo scilicet et retinendo. De cuius malitia per Salomonem dicitur: Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam1656. Dominus volens Zachariae ostendere, unde maxime procederent mala mundi, ostendit ei amphoram, per cuius amplum os intelligeret cupiditatem1657. Ipsa in eodem Propheta dicta est oculus in universa terra1658. Secundum Apostolum: Radix omnium malorum est avaritia1659. Per eam non solum tentantur personae saceulares, sed etiam spirituales. Jacob regredientem ad terram nativitatis suae, secutus est Laban, volens illum retinere. Quem cum retinere non posset, ait: Ad tuos ire volebas, cur furatus es dous meos1660 ? Jacob, qui interpretatur luctator vel supplantator, significat virum monasticum, qui esse debet supplanatator vitiorum. Laban vero, qui sonat candidus, designat mundum. Contingit frequenter, ut aliquis mundum per conversionem deserat, nec tamen conversus ab avaritia cor suum cohibeat. Hunc iuste mundus insequitur, et dicit: Desiderio erat tibi domus patris tui, id est, patria coelestis, cur furatus es deos meos? Ac si dicat: Cur sectaris avaritiam? De auro et argento, quod religiosi satis appetunt, idola fiunt. Non ergo sine causa avaritiam idolorum servitutem vocat Apostolus1661. Rachel, quae interpretatur videns Deum, anima est religiosi, quae dum mundi huius divitias concupiscit, quasi idola sub stramentis abscondit1662. Omnia enim corporis necessaria, quae monachis regula concedit, quia vilia sunt, stramenta dici possunt.
NOVICIUS: Saepe ordo noster a saecularibus de avaritia iudicatur.
MONACHUS: Quod illi avaritiam, hoc nos esse dicimus providentiam. Omnes enim hospites supervenientes, ex mandato regulae tenemur sicut Christum suscipere. Quibus si negaretur hospitalitas, qui modo ordinem iudicant de avaritia, tunc forte amplius eundem iudicarent de impietate et immisericordia. Pene nulla domus est ordinis, quae non sit obligata debitis, tum propter hospites et pauperes, tum propter eos, qui quotidie convertuntur, et sine scandalo repelli non possunt. Ut enim dispensatores nostros excusem, non de toto, sed de tanto, saepe hac necessitate oportet illos velint nolint avere. Quanta poena vitium avaritiae in praesenti sive in futuro plectatur, ver quanta gloria et fructu divitiarum contemtus in praesenti etiam1663 remuneretur, quibusdam tibi ostendam exemplis. Magna erit eius gloria in futuro.

Notes:
  • 1655 inter duo et aliqua videtur excidisse vocabula.
  • 1656 Proverb. 15, 27.
  • 1657 D intelligitur cupiditas.
  • 1658 Zachar. 5, 6.
  • 1659 Tim. I, 6, 10.
  • 1660 Genes, 31, 30,
  • 1661 Coloss. 3, 5.
  • 1662 Genes. 31, 34.
  • 1663 C etiam in praesenti.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para