Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO QUARTA. DE TENTATIONE

CAPITULUM LVIII De Caesario milite, qui canonicis Bonnensibus debitam pecuniam negavit, et gressum perdidit.

Miles quidam Caesarius nomme, de proxima1664 villa Wintere oriundus, fratrem habuit carnalem nomine Hirminoldum, Bonnensis ecclesiae Decanum. Iste eidem Caesario accommodaverat de pecunia ecclesiae suae viginti marcas Coloniensis monetae. Mortuo Decano, Praepositus et fratres militem, quia pecuniam sibi commodatam reddere recusavit, imo, quod deterius erat, omnino negavit, quia illum testibus convincere non potuerunt, iurare compulerunt. Miles vero, stimulatus avaritia, iuravit et periuravit, equum ascendit et abiit, sed manum Domini effugere non potuit. Cum autem complesset medium viae, ire volens ad domum suam, procedere non potuit. Nam propter avaritiam, quae radix est omnium malorum1665, Dominus gressum illius in terra fixit, et quia mentitus fuerat, linguae eum officio privavit. Sentiens se ille iusto Dei iudicio non posse loqui, neque procedere, vel saltem Bonnam redire, sanctum Abraham Patriarcham, qui tunc ei in mentem venit, satis devote invocavit dicens: Sancte Abraham, si tuis meritis cum officio linguae gressum recepero, mox Bonnam revertar, et fratribus suam pecuniam restituam. Statim ut haec1666 vovit, loqui coepit, gressumque recepit; pecuniam reddidit, et de periurio poenitentiam egit. Haec idem Caesarius retulit Abbati nostro, vir quidam simplex et satis bene morigeratus, obiitque novicius in domo nostra.
NOVICIUS: Si Deus sic dure punit avaritiam in personis saecularibus, puto quod multo acrius illam puniat in claustralibus.
MONACHUS: Verum est, maxime ubi filiae assunt, fallacia scilicet et fraus, violentia, et contra misericordiam induratio1667 cordis.

Notes:
  • 1664 proxima om D; paulo post C Ruchmere.
  • 1665 Tira. I, 6, 10.
  • 1666 C hoc.
  • 1667 B obduratio.
Indexed exemplum: TE018047
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para